Hugues de "Peraudo" précepteur des Templiers en France, Gui de Dampierre comte de Flandre pour Arras (Templiers)

<<</>>>

NuméroF13025

Genrecharte

Date (précise)02/1292

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Hugues de "Peraudo" précepteur des Templiers en France, Gui de Dampierre comte de Flandre

Bénéficiaire

Arras (Templiers), Douai (ville)

Regeste

Lettres du précepteur des Templiers en France, confirmant, avec Gui de Dampierre, comte de Flandre, l’accord conclu entre le commandeur et les frères de la maison d’Arras et la commune de Douai au sujet des droits respectifs des deux parties dans la maison du Temple de la seconde ville.

Texte

(Au dos): Littera preceptoris domorum militie Templi in Francia, sigillanda sigillorum comitis Flandrie, Guydonis, ad sui confirmationem et secundum quod scriptura exigit. Loquitur de controversia que fuit Duaci, inter fratres Templi predicti, ex una parte, et scabinos Duacenses, ex altera, super jurisdictione illius loci in Duaco, in quo fratres predicti habent suos hospites conmorantes et census suos ac etiam ubi domus eorum est sita. Universis presentes litteras inspecturis, Frater Hugo de Peraudo, domorum milicie Templi in Francia preceptor humilis, salutem in Domino. Motis olim diversis questionibus, litibus et contentionibus inter preceptorem et fratres domus nostre de Atrebato, ex una parte, et scabinos et communitatem ville Duacensis, ejusdem ville nomine, ex altera, super eo quod dicti preceptor et fratres justiciam altam et bassam, dominium omnimodamque jurisdicionem hospitum, mansionariorum habitantiumque in terra, fundo et censiva Templi, extra portas ville Duaci, in parte illa per quam itur de Duaco ad domum Templi ac etiam in universis et singulis partibus in fundo et dominio Templi existentibus, circa Duacum adjacentibus infra terminos et fines scabinagii Duacensis, ad Templum dicebant pertinere et Templum in eis jus habere; ipsis scabinis et communitate, ville predicte nomine, contrarium asserentibus et dicentibus ad dominum comitem Flandrie et ipsos predicta omnia, jurisdicionem, justiciam et dominium in terra Templi et in universis locis, predictis et singulis et non solum ibi, sed in circuitu, banleuca et earum pertinentiis circa Duacum adjacentibus, pleno jure et nullo medio pertinere eisdem modis, formis et usibus, quibus est in aliis hereditatibus et locis de scabinagio dicte ville consuetum. Tandem, ut finis litibus imponatur..., de prudentum consilio,... ad formam pacis que sequitur,... devenimus. Primo, quod dominus comes Flandrensis, scabini et communitas ville de Duaco et alii justiciarii ville Duacensis sub comite antedicto, eorum successores et causam ab eis habituri justiciam omnem, altam et bassam, imperium omnimodamque jurisdicionem et dominium, in predictis locis universis et singulis, in omnes et singulos hospites, mansionarios et habitantes in eisdem locis habebunt perpetuo, prout in aliis terris et locis de scabinagio dicte ville extitit consuetum, et quod in dictis omnibus et singulis locis et personis, pro nobis et successoribus nostris pro ordine nostro,... nichil reclamabimus nec poterimus reclamare, salvis nobis et fratribus nostris retentis in hiis, prout hec inferius annotantur, abdicantes a nobis et transferentes in dictos dominum comitem, scabinis, communitatem et justiciariam Duacensem totaliter quicquid juris, possessionis, proprietatis, justicie et jurisdicionis habebamus vel habere debebamus in eisdem, hoc excepto quod domus nostra de Duaco, in qua ad presens capella consistit et fratres Templi commorantur, prout se comportat in longum et latum, vacua et edificata, et a fossatis circumadjacentibus precingitur, ubi continentur sex raserie terre cum cupa et dimidia in universo, exceptis fossatis a quibus dicta domus et dictum proprisium procinguntur, in quibus nos et successores nostri piscarium perpetuo, ut dictum est, habebimus, libera et absoluta Templo perpetuo remanebit. Et habebimus nos et fratres nostri in eadem domo, prout se comportat, ut dictum est, omnimodam justiciam altam et bassam, jurisdicionem et dominium et universaliter universa que ad dominium terre debent et possunt pertinere, retento et salvo domino comiti Flandrie in predicta domo, prout se comportat, ut dictum est, integraliter jure superioritatis et superioris dominii garde solum videlicet et ressorti. Ita etiam quod, si causa aliqua per ressortum ex predicta domo ad predictum dominum comitem fuerit devoluta, dicte cause scabini Duacenses habebunt notionem et judicio corumdem debebit terminari. Scire volumus etiam universos quod dominus comes antedictus, scabini, communitas et ceteri justiciarii Duacenses omne jus, dominium omnemque jurisdicionem et justiciam altam et bassam habent et habebunt perpetuo in fossatis, quibus dicta nostra domus procingitur, sicut in aliis locis qui sunt nullo medio de scabinagio Duacensi, salva solis fratribus nostris et successoribus eorum im perpetuum piscaria et jure piscandi in eisdem fossatis, ut predictum est. Et quod si aliquem vel aliquos in eisdem fossatis contra eorum voluntatem piscantes reperire contigerit, eos capere poterimus, nos et fratres nostri, et eos captos ballivo et scabinis Duacensibus pro justiciando eosdem de illo forefacto restituere tenebimur et salvis nobis dominio et justicia alta et bassa in fossatis que sunt intra ambitum domus nostre procincte aliis fossatis predictis. Nec possumus nec debemus infra ambitum et locum dicte nostre domus in quo jurisdicionem retinuimus, ut dictum est, furthas facere vel habere executionem mortis, mutilationis seu abscisionis membri vel penam sanguinis ibidem exercere. Quod si aliquem propter sui delittum, infra ambitum nostre domus-ad mortem vel mutilationem membri vel penam sanguinis dampnari contigerit, gentes nostre alibi, sub propria terra nostra extra terminos scabinagii predicti, justiciam de tali condempnato exercebunt. Scabini autem et ballivus predicti patientur quod gentes nostre talem condempnatum ducant ad justiciandum pacifice per terram scabinagii Duacensis, extra tamen muros Duacenses, nec aliquem burgensium vel alium de communitate ville Duacensis seu quemquam alium poterimus pro quocumque maleficio excessu, causa pecuniaria vel alia, in predicta domo nostro, prout se comportat, arrestare seu arrestari facere, nisi in hoc solum quod si aliquis de dictis burgensibus seu alius de dicta communitate aut quivis alius in presenti delicto ibidem esset a nobis deprehensus et detentus. Nec possumus eciam nec debemus, infra nostrum locum predictum, novas domos seu edificia construere ad recipiendos hospites extraneos aut qui non essent de nostra familia in eisdem, nec possumus etiam in tota dicta nostra domo aliquos cubantes et levantes habere seu retinere, nisi ipsi de nostra fuerint familia constituti ipsique nobis nostro victu et sumptibus famulentur, nisi essent alique honeste persone non bannite vel alias a villa Duacensi non repudiate, que, ex causa rationabili et sine suspitione maligna, in dicta domo nostra, suis sumptibus, per tam modici temporis spacium peterent ibidem hospitari quod dicte ville in aliquo propter hoc non posset prejudicium generari. Census autem redditusque, introitus et exitus, vende et saisine fundi terre Templi, in quacumque parte fundus terre Templi sit, circa scabinagium et in scabinagio et universis pertinentiis Duaci perpetuo Templi erunt; hoc excepto quod, si domus, redditus vel hereditas, ex quibus Templo census debetur vel redditus saisiti fuerint, ad instantiam fratrum nostrorum, per scabinos Duacenses, propter cessationem solutionis census vel redditus Templo debitorum, et post illam saisinam, dictus census vel redditus Templo soluti non fuerint, et propter hoc, domus, redditus vel hereditas, ex quibus dictus census vel redditus Templo debentur, essent nostri effecti, dictos redditus, domos vel hereditates, nos, ultra annum postquam nostri primo effecti fuerint, in manu nostra seu in nostro dominio non poterimus retinere, sed tenebimur et tenemur eosdem alicui persone laicali solventi talliam ville Duacensis infra annum predictum venumdare vel, alio tytulo, in alium solventem talliam ville Duacensis dominum transferre. Si quis autem in solutione censuum vel reddituum ipsi Templo debitorum defecerit, fratres nostri solutionem dictorum censuum, reddituum, introituum et exituum vende et saisinam predictam per manus scabinorum Duacensium et successorum suorum capere tenebuntur, et scabini Duacenses tenebuntur ipsis fratribus nostris facere super hiis justicie complementum. Nec omittendum est quod si fratres nostri, futuris temporibus, per emptionem, per donationem, per elemosynam vel quemlibet alium tytulum, de consensu scabinorum Duacensium, aliquas possessiones acquirere poterunt, easdem tenebunt et de hiis gaudebunt, prout ipsi a quibus predicta acquisierint antea possidebant, forma dicte teneure in aliquo non mutata. Confitemur etiam quod, de predictis et pro eis, facta est nobis per dictos scabinos recompensatio et remuneratio plena et sufficiens, videlicet de quingentis lb. par., quas preceptorem predictum a predictis scabinis recepisse confitemur et eandem pecuniam in evidentem utilitatem nostram fore conversam in perpetuo redditu, videlicet quadraginta lb. par. annuatim, quem de pecunia comparavimus antedicta. Ut autem omnia... inconcussa permaneant..., rogamus,... nostrum dominum, comitem Flandrie reverendumque Fratrem Attrebatensem, episcopum loci dyocesanum, quatinus premissa omnia... roborent. Prefatus vero reverendus pater, si expediat, aut opus fuerit, hiis debitum de jure decretum interponat. Et nos etc... renuntiantes etc... Et nos, frater Hugo de Peraudo,... sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Et nos, Guido comes,... omnia... approbamus..., salvo etiam nobis jure predicto superioritatis et superioris dominii, garde et ressorti in predicta domo, prout se comportat, ut superius est expressum. In cujus rei testimonium, hiis presentibus litteris una cum sigillo preceptoris predicti, sigillum nostrum appendi fecimus et apponi. Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, mense januario.

Notes

Archives départementales du Nord: B 1142. A. ORIGINAL autrefois scellé sur lacs de soie (Godefroy, n° 3300). — B. COPIE simple sur rouleau de papier du milieu du XVe siècle env. (Godefroy, n° 3301). Acte émanant des «scabini totaque communitas». Nous n’avons pas reproduit cette leçon, bien que son origine urbaine eut dû la faire préférer, en raison de sa date très postérieure.

Bibliographie

ESPINAS (Georges), La vie urbaine de Douai au Moyen-âge, t. III, pièces justificatives. XIe-XIIIe siècles, n° 796, p. 585-589.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Lille, AD Nord, B 1142 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°213662 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte213662/. Date de mise à jour : 08/08/12. Première version : 10 juin 2010.