Ives comte de Soissons et seigneur de Nesle pour Soisssons (abbaye Saint-Crépin-le-Grand)

<<</>>>

NuméroF12219

Genrecharte

Date (précise)1176

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Soissons



Auteur

Ives comte de Soissons et seigneur de Nesle

Bénéficiaire

Soisssons (abbaye Saint-Crépin-le-Grand), Guy vicomte de Pernant

Regeste

Ives, comte de Soissons, atteste qu’un accord a été conclu entre Guy, vicomte de Pernant et les religieux de Saint-Crépin-le-Grand de Soissons au sujet des droits respectifs qu’ils prétendaient leur appartenir au village de Pernant, lesquels droits sont énoncés avec les autres droits de la vicomté.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ad dignitatem nostram nobis a Deo concessam pertinet ea que temporibus nostris per nos et in presentia nostra publice acta sunt, ad noticiam posterorum non ignoranda transmittere. Pro removendis igitur in futurum contentionibus, ego Ivo, comes Suessionensis, notum facio tam futuris quam presentibus quod querele ille de Parnant que erant inter ecclesiam Beati Crispini Suessionis et Guidonem vicecomitem tali fine sopite sunt. Utraque ergo pars, videlicet nominatus Guido vicecomes publice in presentia nostra fiduciavit et abbas predicte ecclesie Beati Crispini, Bernerus nomine, fideliter compromisit pro se et pro capitulo, se acquiescere et tenere pacem quam ratione dictante faceremus super eisdem querelis. Pacis itaque modus hic est: causabatur predictus Guido vicecomes quod partem cujusdem domus que in jus predicte ecclesie devenerat de mortua manu, abbas et monachi adjunxerant domui sue de villa que est Parnant, et idcirco in ea parte domus Beati Crispini advocationem et vicecomitatum sibi vendicare volebat, Ebalus quoque de Berzi frater ejus et Guibaldus de Ele pro filio suo similiter advocationem. Abbas econtra et monachi calumpniabantur quod ipse Guido vicecomes edificaverat domum in terra Beati Crispini. De hoc igitur sic composuimus inter eos, quod abbas et capitulum renuntiaverunt omni querele super prefata domo ejusdem Guidonis. Ipse autem Guido necnon et Ebalus frater ejus fiduciaverunt in presentia nostra, Guibaldus quoque de Ele pro se et pro filio suo, quod nullam deinceps advocationem vel vicecomitatum clamabunt in prefata domo Sancti Crispini nec in toto porprisio ejus; fiduciavit etiam ipse Guibaldus de Ele quod cum filius suus parvulus ad annos discretionis perveniret, faceret eum hoc idem publice concedere et fiduciare. Concessit etiam abbas et monachi predicto Guidoni terragium quod habebant in terra Girardi filii Claritie, juxta domum suam predictam. De terra quoque Symonis filii Aupes ante portam predicte domus ad unum essinum, de pascuis ipsius ville que est Parnant, movebat jam dictus Guido vicecomes calumpniam, de quibus nos diligentius inquisita veritate ab antiquis et prudentioribus hominibus didicimus et certissime cognovimus quod eedem pascue tote prorsus et ex integro in villa et extra villam ab antiquo et semper juris sunt ecclesie Beati Crispini cum omni justicia earum plenarie; et idcirco consilio prudentium virorum adhibito, remanserunt eidem ecclesie. Clamabat preterea idem Guido vicecomes in predicta villa que est Parnant plures warrechios, de quibus etiam nos inquisivimus et certissime cognovimus quod non sunt in eadem villa nisi tantum duo et hii ad eum pertinent. Unus eorum est ubi dicitur ad Toxac, alter vero ad vineam Adam; mensura molendini vel relique mensure de predicta villa debent afferri vice-comiti in via ad submonitionem ejus et ibidem adhibitis hominibus ejusdem ville prudentioribus ipsis videntibus debet eas examinare: si recte fuerint, sic remanebunt, sin autem faciet inde quod pertinet ad vicecomitatum. Ceterum si forte latro deprehensus fuerit in terra Beati Crispini, ille qui eum ceperit debet ipsum reddere vicecomiti aut famulo ejus. Si dimiserit illum abire qui ceperit, oportebit eum forte purgare se per legem vicecomitatus. Si quis forte conquestionem fecerit contra molendinarium quod de suo aliquid furto surripuerit, si comprobatus fuerit de furto, reus erit vicecomitis; sin autem si ipse molendinarius nativus est de villa, purgabit se lege vicecomitatus, si non est nativus de villa, sola manu; vie omnes que nullo tempore nec estatis nec hiemis possunt vel debent obstrui, pertinent ad vicecomitem. Si quid forte recommendandum erit in terra Beati Crispini, si monacus aut famulus ipsius ecclesie primo illud recommendaverit, nullus deinceps recommendare poterit et econverso; quod si videlicet vicecomes primo illud recommendaverit nullus amplius recommendabit. Si venerit clamor ad vicecomitem esse in domibus hospitum sepedicte ecclesie aliquid quod sit furto sublatum, poterit eas scrutari, in... n’ etiam huic pagine quod ex antiqua consuetudine licet monachis aut eorum servientibus capere vadimonia per totam terram Beati Crispini in territorio predicte ville, et in viis et extra vias pro redditibus et debitis et forisfactis et justitiis ipsorum, homines predicte ville ibunt ad summonitionem vicecomitis sed non extra fines vicecomitatus sui; si causabitur eos de his que ad vicecomitatum pertinere noscuntur, id est de furto, de falsa mensura, de inventione, de recommendatione, de infractura camini, respondebunt ei sicuti debebunt; si de aliis voluerit eos causari, non respondebunt, immo liberi discedent. Quod si de pertinentibus ad vicecomitatum voluerit illos causari et causam ingressos convicerit, interdicet eis ne jus suum portent; si post prohibitionem eis ab eo factam jus suum portaverint, de rebus eorum capiet ubicumque invenerit super omnia districta sui vicecomitatus; in corporibus autem hominum manum mittere non poterit, nec aliquos eorum capere vel incarcerare, exceptis his qui de furto convicti fuerint. Si aliquis eorum fimum de domo sua ejecerit in viam pro sex aut septem diebus si ibi jacuerit, non poterit eos inde causari. Caventes autem omnimodis ne non solum idem Guido sed ne saltem uxor ipsius Elizabeth aut certe filii vel filie eorumdem possint his omnibus que presens enarravit pagina ullam unquam afferre calumpniam, diligenter curavimus inscribere quoniam communi assensu omnium videlicet uxoris ejus Elizabeth, Ebali quoque, Roberti, Johannis filiorum ipsorum, insuper Ade et Cecilie filarum eorumdem, hec omnia, ut prescripta sunt, facta sunt et concessa. Quod ut ratum sit et inconvulsum, sigilli nostri impressione et subscriptorum testium annotatione decernimus roborari. S. monachorum Sancti Crispini Petri, Garenboldi, Andree, Clarenbaldi, Garneri. S. Johannis Loche et Fulberti canonicorum Sancti Gervasii. S. Radulfi castellani, Simonis de Cociaco, Johannis de Noo, Guillelmi de super Axonam, Radulfi Turci, Gaufridi de Nova rua, Anselli prepositi, Radulfi Audent, Berengeri de Foro, Hugonis de Marisi, Drogonis de Vassen, Ivonis de Ponte, Remigii, Galioth, Fulchonis de Parnant. Actum Suessione anno incarnati Verbi Mº.Cº.LXXº.VIº.

Bibliographie

MENDEL NEWMAN (William), Les seigneurs de Nesle en Picardie (XIIe-XIIIe siècle), t. II, Paris, 1971, n° 72, p. 151-154.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, BNF, coll. Picardie, vol. 294, n. 43 (copie d'érudit)

Comment citer cette notice

Acte n°212856 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte212856/. Date de mise à jour : 31/05/12. Première version : 10 juin 2010.