Martin 4 pape pour Troyes (chapitre Saint-Urbain)

<<</>>>

NuméroF07216

Genrebulle

Date (précise)27/08/1281

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Troyes



Auteur

Martin 4 pape

Bénéficiaire

Troyes (chapitre Saint-Urbain)

Texte

Martinus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Trecensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum decani et capituli ecclesie Sancti Urbani Trecensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, fuit propositum coram nobis, quod, licet ecclesiam ipsam quam felicis recordationis Urbanus papa, predecessor noster, a fundamentis erexit in ea honorabile canonicorum collegium ordinando, exemptionis privilegio et aliis diversis indulgentiis sit per Sedem Apostolicam decorata, tamen apud eam cimiterium benedictum non habetur, quare predicti decanus et capitulum nobis humiliter supplicarunt ut circa eamdem ecclesiam in loco ipsius ecclesie mandaremus cimyterium benedici, sepulturam ipsius ecclesie fore liberam decernendo. Quocirca paternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatinus, infra unum mensem post receptionem presentium, auctoritate nostra cimiterium ipsum, juxta predictam ecclesiam in loco ad hoc congruo, benedicas, sine juris prejudicio alieni; et nichilominus postquam dictum cimiterium juxta presentis mandati nostri tenorem fuerit benedictum, sepulturam ecclesie predicte libram esse eadem auctoritate decernas, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nullus obsistat, salvis tamen justitia et quolibet alio jure illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumentur. Alioquin venerabili fratri nostro episcopo Antissiodorensi nostris damus litteris in mandatis ut ipse ex tunc super hoc mandatum Apostolicum exequatur, contradictores per censuram Apostolicam, appellatione postposita, compescendo, non obstante si aliquibus a predicta Sede indultum existat quod excommunicari aut interdici nequeant vel suspendi.. Apud Urbem Veterem VI kalendas septembris pontificatus nostri anno I°.

Bibliographie

LALORE, Chartes de la collégiale St-Urbain de Troyes, 1880 (Collection des principaix cartulaires du diocèse de Troyes, 5), p. 231-371, n° 95, p. 299-301.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Troyes, AD Aube (original)

Comment citer cette notice

Acte n°207853 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte207853/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.