Elinand évêque de Troyes pour Andage (abbaye Saint-Pierre et Saint-Hubert)

<<</>>>

NuméroF07194

Genrecharte

Date (précise)15/10/1082

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Liège



Auteur

Elinand évêque de Troyes

Bénéficiaire

Andage (abbaye Saint-Pierre et Saint-Hubert)

Regeste

Élinand, du consentement de ses clercs, donne au prieuré Notre-Dame d'Évergnicourt, dépendant de l'abbaye de Saint-Pierre et Saint-Hubert-en-Ardennes, à la demande de l'abbé Thierry, les quatre autels de Saint-Pierre et Guignicourt, Saint-Victor de Prouvais avec la chapelle de Proviseux, Saint-Remi de Juvincourt avec la chapelle de Sainte-Preuve et Sainte-Geneviève de Ranicourt. Il demande aux moines de l'abbaye et du prieuré de prier pour lui de son vivant et de célébrer son anniversaire après sa mort.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Quia pastorali prerogativa in vinea Domini Sabaoht preesse laboramus, quanta discretionis moderantia, quanta etiam sollicitudinis vigilantia ut prodesse valeamus annitendum sit, liquido colligitur, si precedentium patrum mores et vitam ante oculos revocare studeamus, quorum quidem erga Dei Ecclesiam tanta fuisse comprobatur liberalitas, ut etiam diversis in locis ad augmentum rei publice diversa contulerint beneficia, et que minus suppetebant ex proprio jure supplere studuerint stipendia. Quorum exemplo aliquantisper informatus, ego Elinandus, sancte Laudunensis ecclesie Dei gratia presul, et ante tribunal superni Judicis omnino vacuus metuens apparere, vel manipulum ad aream dominice messis studui reportare. Vir namque strenuus, abbas videlicet Theodericus, intra fines Laudunensis dioceseos apud villam Ebreniicurtim sancte Dei Genitrici ecclesiam adorsus construere, et ex parvula quod prius fuerat multo ampliorem restituere, fratres etiam sub regulari disciplina Deo militaturos affectans ordinare, expetiit apud humilitatis nostre gratiam eidem ecclesie que subjecta est et adjacens ecclesie Beati Petri Sanctique Huberti Arduennensis cenobii quedam altaria dari, unde res publica ibi deservientium aliquantulum posset augmentari, non quod in reditibus adeo essent proficua, sed quia quadam affinitate videbantur esse contigua. Super quo saluti animae consulentes et tanti patris devotionem benignissime adtendentes, assensu et consilio clericorum ac fidelium nostrorum, ea ratione quod petebat concessimus ut et in prefata ecclesia et in illa, cui apud Arduennam pastor ille preerat, tam privatis quam publicis orationibus cottidie nostri nominis memoria habeatur, post cursum vero vitae annuatim ab utraque ecclesia anime anniversarium celebretur. Ex his vero altaribus [que ipsi donari decerni-]mus, unum est apud Guniicurtim, in honore beati Pet[ri ap]ostoli, aliud apud Provasium, in honore sancti Victoris, cum capella de Provisiolo, tertium apud Jovinicurtim, in honore sancti Remigii, cum capella sancte [Pro]basie, quartum apud Ranliicurtim, in honore sancte Genovefe. Ne igitur in aliquo nutaret talis nostra efficientia, hoc scriptum fieri decrevimus manuque propria corroboratum et fidelium adtestatione subnixum ac sigillo assignatum reddidimus, ut ecclesia quod dedimus perpetuo teneat salvoque in omnibus ecclesiastico jure in pace possideat. Si quis autem in postmodum huic nostre traditioni, quod absit, renisus fuerit aut aliquatinus pervertere temptaverit, divine ultionis sententiam incurrat et presumptionis vicem, quoad perseveraverit, a Domino recipiat. Fiat, fiat ! Signum Elinandi, Laudunensis episcopi, qui hoc scriptum [fieri jussit]. S Fulcradi, decani atque archidiaconi. S Guerimundi, sacerdotis. S Ebali, archidiaconi. S Guascelini, sacerdotis. S Johannis, sacerdotis. S Manasedis, thesaurarii. S Isembardi, diaconi. S Guarneri, cantoris. S Odonis, diaconi. S Rothardi, diaconi. S Adalberonis, abbatis. S Arnulfi, diaconi. S Haimonis, subdiaconi. S Hamavini, subdiaconi. S. Richeri, subdiaconi. S Odonis, subdiaconi. S Heriberti, decani. S Odonis, d[ecani]. Actum Lauduni, idus octobris, anno dominice Incarnationis [M octo]gesimo II, indictione [IV], epacta XVIII, concurrente [III]. Ego Rotbertus, Sanctae Mariae cancellarius, subscripsi atque relegi. S Angel[berti], decan

Bibliographie

DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, 2001, n° 35, p. 110-112.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°207831 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte207831/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.