Honorius 4 pape pour Spire (doyen de Saint-Germain)

<<</>>>

NuméroF06965

Genrebulle

Date (précise)22/09/1285

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Strasbourg



Auteur

Honorius 4 pape

Bénéficiaire

Spire (doyen de Saint-Germain), Strasbourg (couvent Saint-Marc)

Texte

Honorius episcopus servus servorum dei dilecto filio.. decano ecclesie de sancto Germano Spirensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. ad audientiam nostram pervenit, quod tam dilecte in Christo filie.. priorissa et conventus monasterii sancti Marci extra muros Argentinenses ordinis sancti Augustini secundum instituta et sub cura fratrum ordinis predicatorum viventes quam alie, que in dicto monasterio precesserunt, easdem decimas terras possessiones redditus domos casalia vineas prata molendina jura jurisdictiones et quedam alia bona ejusdem monasterii datis super hoc litteris, interpositis juramentis, factis renuntiationibus et penis adjectis in gravem ejusdem monasterii lesionem nonnullis et clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui super hiis confirmationis litteras in forma communi a sede apostolica impetrasse dicuntur. nos itaque volentes eidem monasterio super hoc paterna sollicitudine providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea, que de bonis ejusdem monasterii per concessiones hujusmodi allienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris penis juramentis renuntiacionibus et confirmacionibus supradictis, ad jus et proprietatem ipsius monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. datum Tibure 10 kalendas octobris pontificatus nostri anno primo.

Bibliographie

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 2 ; Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n° 103, p. 65.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Strasbourg, AM, archives des hospices, lad. 89 fasc. 18 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°207602 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte207602/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.