André de "Coleors" précepteur du Temple en France pour Montier-la-Celle (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroF06574

Genrecharte

Date (précise)1216

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Troyes



Auteur

André de "Coleors" précepteur du Temple en France

Bénéficiaire

Montier-la-Celle (abbaye Saint-Pierre)

Texte

Frater Andreas de Coleors, domorum Templi in Francia preceptor, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod controversia que erat inter nos, ex una parte, et abbatem et conventum Cellensis monasterii, ex altera, super usuario nemorum de Moncellis, que nos a domino Roberto de Milliaco habuimus, in quibus dictis abbas et conventus usuarium ad domum suam de Moncellis ad omnia necessaria petebant, hoc modo sopita quievit: quod ipsi jus usuarii petiti quitaverunt pro XV arpentis nemorum supradictorum cum fundo terre, ipsis a nobis traditis et assignatis ab ipsis sine contradictione. In cujus rei notitiam nostras litteras eis presentes dedimus, sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini M° CC° X° sexto.

Bibliographie

LALORE, Cartulaire de l'abbaye de Montier-la-Celle, 1882 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, t. 6), n° 161, p. 165.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Troyes, AD Aube (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°207211 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte207211/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.