Frère Gui de Basainvilla précepteur des Templiers en France pour Provins (commanderie du Temple)

<<</>>>

NuméroF05083

Genrecharte

Date (précise)03/1243

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Sens



Auteur

Frère Gui de Basainvilla précepteur des Templiers en France

Bénéficiaire

Provins (commanderie du Temple)

Regeste

Lettre de deux muys de blé, moitié froment et moitié avoine, sur la Commanderie de Provins.

Texte

Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Guido de Basainvilla, preceptor domorum militie Templi in Francia, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum abbatissa et conventus monasterii Paraclitensis, Trecensis diocesis, haberent decimam partem annui redditus in minagio bladi, quod venditur in castro Pruvinensi, videlicet in vinginti sex diebus martis in anno vel circa, qui vinginti sex dies martis fuerunt quondam defuncti Ade de Tacheio, militis; preterea, cum ipsi haberent dimidium modium bladi, medietatem frumenti et medietatem avene, annui redditus in eodem minagio, quem percipiebant in dicto minagio, videlicet in tercia septimana, que est communis nobis et fratribus nostris, ex una parte, et Johanni dicto Midole, militi, ex altera, de quo reddebamus annuatim dictis abbatisse et conventui tres sextarios, et dictus Johannes Midole alios tres sextarios ad venterem mensuram de Pruvino; item, cum abbatissa et conventus predicte haberent unum modium bladi annui redditus ad dictam mensuram, medietatem scilicet avene et medietatem frumenti, in molendino nostro de Pruvino, sito in loco qui dicitur Changi, dicta abbatissa, de consilio et assensu totius conventus sui, quitavit nobis et fratribus nostris omnes redditus supradictos imperpetuum possidendos et habendos. Nos vero, de consilio et assensu fratrum nostrorum, concessimus et tenemur reddere jam dictis abbatisse et conventui, in excambio et in recompensatione omnium predictorum, duos modios bladi annui redditus, medietatem frumenti, ad valorem duodecim denariorum minus meliore, et medietatem avene laudabilis, percipiendos ab ipsis vel earum mandato annuatim in dicto minagio, vel domo nostra de Pruvino, ad veterem mensuram de Pruvino, terminis infrascriptis, videlicet medietatem infra octabas nativitatis Domini et aliam medietatem infra octabas sancti Johannis Baptiste proximo subsequentis. Preterea sciendum est quod abbatissa et conventus predicte promiserunt et tenentur omnes reddictus predictos, quod nobis concesserunt et quitaverunt nobis, fratribus nostris garantire imperpetuum contra omnes. Insuper voluerunt quod si, processu temporis, nobis dampnum accideret in predictis, que ab eisdem abbatissa et conventu accepimus, vel in aliquo predictorum, propter guerram communem aut propter hoc quod a comitte Campanie vel ab alio essent per violantiam seu quocumque casu alio occupata, quod tantum de pensione quam damus et dare tenemur singulis annis, ratione predictorum, diminueretur quantum deberet diminui ad arbitrium boni viri. Et in hujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, mense martis.

Bibliographie

CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°CXXXIX

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, Arch. Nat., S 5162B (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°205720 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte205720/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.