Alexandre abbé de Longpont pour Soissons (abbaye Saint-Léger)
NuméroF04897
Genrecharte
Date (précise)1162
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Soissons
Auteur
Alexandre abbé de Longpont
Bénéficiaire
Soissons (abbaye Saint-Léger)
Regeste
Charte d’Alexandre, abbé de Longpont, sur «les droits que nous avons à Montgobert,» (ms.) notamment aux lieuxdits Dementart et le Canoy, et sur un chemin près de Chavigny.
Texte
In nomine sancte et individue Trinitatis. Vere caritatis et sancte religionis est fratres fratribus sibi invicem subvenire, nec solum de spiritualibus, sed etiam de temporalibus alterutrum consolari. Noverint igitur presentes et futuri quod ego A.... abbas dictus Longipontis, consensu capituli nostri, pro bono pacis conservando et fraterna caritate confovenda, concessi ecclesie Sancti Leodegarii Suessionis altare et decimas, terragia, census, et hospites, et quicquid habebamus apud Montem Gunberti, preter nemus nostrum de Dementart et preter terras quas in nostro dominio possidemus. Sciendum autem quod in omni territorio Montis Gunberti nichil possumus emere, nisi prefata ecclesia concedente; sed si quis, absque terreni commodi expectatione, in elemosinam aliquid conferre voluerit, licebit nobis accipere, salva tamen decima prefate ecclesie, nisi aliqua nobis elemosina fuerit collata in nemore. Notum sit etiam omnibus quod pro commutatione predicte concessionis, ecclesia Sancti Leodegarii absolutas et liberas nobis dimittit decimas quas in territorio dominii nostri solebat accipere. Insuper et silvam et terram arabilem terre nostre contiguam apud Dementart liberam a terragio et decima nobis concessit. In Caisneto autem elemosinam illam quam Evrardus, filius domine Agnetis, ecclesie prefate contulerat nobis et ipsa ecclesia contulit. Sed inter nos statutum est et firmatum quod in eodem Caisneto nichil eis emere, nichil exartare liceat absque nostra concessione. Quod si Evrardus aut heres ejus aliquid de terragio suo in elemosinam, absque ulla spe remunerationis terrene, eis conferre voluerit, licenter accipient. Preterea, viam ante Cavigniacum prope curtem per veterem callem et non aliam ad eundum et equitandum cum quadrigis et vehiculis nostris nobis concesserunt. Armentis vero et pecoribus nostris postquam terra seminata fuerit per eamdem viam absque eorum concessione, transire non licebit, bonnis per terras eorum sicuti modo sunt in perpetuum permanentibus. Terram autem quam ante hanc compositionem in Caisneto exartaverunt liberam eis dimittimus, quatinus omnis querela inter nos et ipsos de cetero sopiatur et in visceribus Jhesu Xristi per fraternam dilectionem in perpetuum confirmemur. Ut ergo concessionis hujus pactio rata et omni tempore illibata permaneat sigilli nostri eam impressione signamus et presenti cyrographo confirmamus. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini Mº. Cº. LXº. IIº. Indictione decima. Hujus rei testes sunt Balduimus, Noviomensis episcopus; Milo, Morinensis episcopus; Lambertus, abbas de Aroasia; Rogerus, abbas Sancti Crispini de Cavea; Evrardus, prior Longipontis; Boso, Hugo, Martinus, Adam, monachi; Balduinus, prior Sancti Leodegarii; Ricoardus, Robertus, Godefridus, Willermus, Wido canonici. De laicis Evrardus de Muret; Ansellus miles ejus; Odo de Chaldun; Theobaldus de Monte Gunberti et Johannes frater ejus; Gerardus carpentarius.
Bibliographie
PECHEUR, Cartulaire de l'abbaye Saint-Léger de Soissons, Soissons, 1870, n°XXIII.
Responsable
Benoit Tock
Source de l'édition
Paris, BNF, n.a. lat. 3064 (cartulaire)
Comment citer cette notice
Acte n°205534 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte205534/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.