André de Coulours grand-maître de l'ordre du Temple en France pour Compiègne (abbaye Saint-Corneille)

<<</>>>

NuméroF04306

Genrecharte

Date (précise)02/1214

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Soissons



Auteur

André de Coulours grand-maître de l'ordre du Temple en France

Bénéficiaire

Compiègne (abbaye Saint-Corneille)

Regeste

notifie l'accord intervenu entre l'abbaye de Compiègne et l'ordre du Temple

Texte

Frater Andreas de Coloors, domorum Templi in Francia preceptor, omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi, quod super querelis que vertebantur inter nos, ex una parte, et abbatem et monachos Compendienses, ex alia, super quibusdam doliis vini et rebus aliis, necnon et super foragio, rotagio, ripagio et aliis consuetudinibus, tandem inter nos amicabilis compositio intervenit in hunc modum, quod domum in qua fratres nostri manent apud Compendium, que est de censiva monasterii Compendiensis, et universas possessiones et res alias, ubicumque sint sub dominio abbatie Compendiensis site, et quocumque alio jure ad eandem ecclesiam pertinentes, quas modo tenemus, de cetero pacifice in posterum possidebimus, nec poterimus cogi aliquid dictarum possessionum ponere extra manum nostram, salvo jure monasterii Compendiensis in omnibus aliis; ita quod per hanc compositionem nichil amplius nobis acquiritur, nisi quod predictas possessiones extra manum nostram ponere a monachis Compendiensibus, vel eorum successoribus, non cogemur. Pro hac siquidem quitatione facienda, quitavimus monasterio Compendiensi omnes injurias et actiones, quas habebamus, ad repetendas injurias expensas et dampna que nobis provenerant, occasione predicte litis, et specialiter XV libras nobis adjudicatas, contra eosdem monachos, a preposito Sancti Symphoriani et conjudicibus suis Remensibus; abbas et conventus Compendienses nobis remiserunt in perpetuum omnia jura et actiones que sibi competebant, ad repetendas expensas et dampna emersa, occasione predicte litis. Ita etiam quod nec Silvanectensis, nec Morinensis, nec Remensis judices, videlicet prepositus Sancti Symphoriani et conjudices sui, vexari de cetero poterunt ab alterutra partium, occasione suorum processuum, super dictis querelis. Vina vero nostra que capta fuerunt ab ipsis monachis, usque ad sex dolia, ad juramentum duorum bonorum virorum, nobis reddent dicti monachi ad valentiam temporis captionis. Sciendum etiam quod ab utraque parte renuntiatum est omnibus litteris usque nunc impetratis et processui judicum predictorum. De foragio vero, roagio et ripagio et aliis consuetudinibus, compromissum est a nobis et abbate et conventu Compendiensibus, in magistrum Thomam, cantorem Noviomensem, electum ex parte ipsorum monachorum, et magistrum P. subdecanum Aurelian., ex parte nostra, sub certa forma in litteris compromissionis expressa. Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertiodecimo, mense Februario.

Bibliographie

MOREL (Emile), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Corneille de Compiègne, t. 1, Montdidier, 1904, n° 304, p. 430-431

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, Arch. Nat., LL 1622 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°204943 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte204943/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.