André de Coulors grand maître du Temple en France pour Compiègne (commune)

<<</>>>

NuméroF04299

Genrecharte

Date (précise)06/1212

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Soissons



Auteur

André de Coulors grand maître du Temple en France

Bénéficiaire

Compiègne (commune)

Regeste

accense un pré à la commune de Compiègne

Texte

Frater Andreas de Coleors, domus Templi in Francia preceptor, omnibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino. Noverint universi quod nos, de consensu fratrum nostrorum, tradidimus ad perpetuum censum majori et communie de Compendio quoddam pratum nostrum situm ante pontem Compendii, quod de elemosina domine Agathes de Petrafonte ac nos dignoscitur pervenisse, pro viginti libris parisiensis monete, in crastinum festi Sancti Remigii nobis in domo nostra apud Compendium annuatim persolvendis, et tota justitia illius prati erit majoris et communie de Compendio, ita tamen quod si in eodem prato aliquando fuere herbergagia, venditas et omnes alias consuetudines, quas dominus census habere debet in censiva sua, preterquam justitiam, ibidem habebimus. Quod si dictam pecuniam, ad prescriptum terminum et locum predictum, major et communia annuatim non redderent, quinque solidos parisiensis, pro singulis diebus quibus eam post sepedictum terminum detinuerint, nobis pro emenda solvere tenerentur. Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat, presentem cartam sigillo nostro fecimus sigillari. Actum anno Domini Mº CCº duodecimo, mense Junio.

Bibliographie

MOREL (Emile), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Corneille de Compiègne, t. 1, Montdidier, 1904, n° 297, p. 418-419

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 1248 / 2 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°204936 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte204936/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.