Adèle demoiselle et héritière de Drinkham pour Bergues (abbaye Saint-Winnoc)

<<</>>>

NuméroF03342

Genrecharte

Date (précise)08/1249

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Thérouanne



Auteur

Adèle demoiselle et héritière de Drinkham

Bénéficiaire

Bergues (abbaye Saint-Winnoc)

Regeste

Adèle, demoiselle et héritière de Drinckam, cède à l'abbaye de Bergues le libre transcrit et huit sous de rente annuelle sur le passage dit Overdrach de Linge, moyennant quoi le couvent promet de célébrer son anniversaire

Texte

Ego Adelis, domicella et heres de Drincgham, notum facio omnibus, tam presentibus quam futuris, presentem paginam inspecturis, quod, cum viri religiosi abbas et conventus sancti Winnoci Bergensis, ex collatione principum terre et longo usu ac consuetudine in Overdrach de Linge ad se et ad sua liberum transitum dicerent pertinere, et ad hoc me opposuissem dicens quod dictum Overdrach meum erat, et de meo alienus dominus dare non poterat, et etiam quod omnem consuetudinem in hiis evidens ratio sopiebat, et super hiis fuisset aliquandiu disceptatum, et tandem in viros venerabiles compromissum, ego quidem, Spiritus sancti gratia inspirata, animi ac generis nobilitate preventa, anime mee ac propinquorum saluti providens, arbitrali sententia non expectata, ab impetitione mea non solum destiti, sed in beneficiis semper volens excrescere, predictam ecclesiam Bergensem donatione perpetua augmentavi, ita quod quicquid juris in predicto Overdrach umquam habui tam in transitu, quam in funibus, ceterisque quibuslibet ad dictum Overdrach spectantibus, ad transulendum se et sua quelibet bona, transitum ab omni exactione immunem et liberum recognovi; et octo solidos annis singulis memorate ecclesie de proventibus dicti Overdrach percipiendos perpetuo assignavi, hoc notato quod facultatem servientium eos oportet requirere, quotiens se vel sua per dictum Overdrach contigerit transmeare. Dicti vero abbas et conventus Bergensis, tam sancti ac liberalis facti non immemores, anniversarium diem depositionis mee post exitum hujus vite, fratris mei domini videlicet Walteri de Drincgham ac sororum mearum domine Extranee, Margarete ac Katerine promiserunt perpetuo celebrandum. In cujus rei robur et testimonium presentem paginam predicte ecclesie sigilli mei munimine roboratum. Actum anno Domini ab Incarnatione millesimo CCº XLº nono, mense augusto.

Bibliographie

PRUVOST (Alexandre), Chronique et cartulaire de l'abbaye de Bergues-Saint-Winoc, t. 1, Bruges, 1875, p. 238

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Bruxelles, Bibl. Bollandistes, ms. 285 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°203979 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte203979/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.