Temple pour Ourscamp (abbaye)

<<</>>>

NuméroF02847

Genrenotice

Date (précise)10/1304

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Noyon



Auteur

Temple

Bénéficiaire

Ourscamp (abbaye)

Regeste

COMPOSITIO INTER NOS ET TEMPLARIOS DE DECIMIS TERRARUM IN TERRITORIO DE CHIRI ET DOMO APUD PASSEL

Texte

In nomine Domini, anno a nativitate ejusdem millesimo CCCº quarto, indictione secunda, mensis octobris quarta die, sede romana vacante, per istud publicum instrumentum cunctis appareat evidenter quod cum materia questionis verteretur inter fratres militie Templi Ierosolimitani ex parte una, abbatem et conventum ecclesie beate Marie Ursicampi, Cysterciensis ordinis, ex altera, super hoc quod frater Robertus de Sarnoy, preceptor domorum militie Templi in baillivia de Viromandia, procurator dictorum fratrum, sufficienter instructus per procuratorium sigillo fratris Hugonis de Perando, generalis visitatoris domorum cismaritim militie Templi sigillatum cujus tenor talis est....... Petebat nomine procuratorio supradicto a dictis abbate et conventu Ursicampi habere decimas in omnibus terris et locis quas et que dicti abbas et conventus habent et habuerunt in territorio de Chiri, ultra pontem de Brule, excepta decima campi de lessart Cardon, quas quidem decimas petebat dictus preceptor ratione usus seu usagii dicens quod ipse et predecessores sui usitati sunt et fuerunt dictas decimas per se vel per suas gentes bene et sufficienter levare, habere et asportare. Insuper dictus preceptor nomine quo supra, per eandem rationem usus seu usagii petebat habere a predictis abbate et conventu Ursicampi decimam campi qui vocatur Gloriete, et campi qui vocatur Goubain et managii qui fuit quondam dicti Toupet, dictis abbate et conventu Ursicampi in contrarium asserentibus et dicentibus se adportasse dictas decimas bene et sufficienter et fructus omnium predictorum locorum habuisse et levavisse sine solutione decimarum dictis Templariis ab ipsis facienda. Cumque super hoc a dictis partibus diu altercatum fuisset, tandem dicte partes pro bono pacis concordaverunt et voluerunt quod decanus et cantor ecclesie beate Marie Noviomensis, inquisita veritate per magistrum Johannem de Jussiaco et Johannem de Fay, communiter a partibus antedictis ad hoc faciendum electos, super usu seu usagio habendi, levandi et adportandi a dictis Templariis dictas decimas in supradictis locis....... Nos enim Johannes de Erchiu, decanus ecclesie beate Marie Noviomensis, ac Johannes Wastellus, ejusdem ecclesie cantor, arbitri arbitratores seu amicabiles compositores, a dictis partibus super discordiis et querelis antedictis communiter electi, de bonorum consilio, super premissa dictum nostrum seu sententiam arbitralem protulimus in hunc modum. Scilicet quod campus de Gloriete solvet in futurum decimam dictis templariis et ad hoc obligatur secundum usum seu usagium ante dictum. Item quod campus de Goubain, et managium quod quondam dicti Toupet, situatum apud Passel, tanto tempore quod abbas et conventus Ursicampi tenebunt ipsos in sua manu erunt et sunt liberi et immunes solvendi decimas dictis Templariis. Et si acciderit quod dicti abbas et conventus traderent dictos campum et manerium ad modiagium seu ad firmam, seu illos alienarent alio quoquo modo, dicti campus et manerium solverent decimas Templariis antedictis. Item de omnibus terris et locis qui sunt ultra pontem de Brule dicti abbas et conventus Ursicampi solvent et reddent decimas Templariis sepedictis, excepto campo de lessart Cardon de quo non solvent nec tenebuntur solvere dictis Templariis decimas in futurum. Qua sententia, arbitratu seu dicto prelatis, ut dictum est, dicti arbitri quesierunt a dictis partibus, utrum sententie eorum arbitrali et dicto vellent obedire vel in aliquo contraire, a quibus responsum fuit competenter quod dicte sententie seu dicto amicabiliter consentiebant et ipsam seu ipsum quantum in ipsis erat benigniter approbatum. Et tunc dicte partes rogaverunt me tabellionem publicum ut super premissis cuilibet parti facerem publicum instrumentum. Datum et actum anno, die et loco, mense et indictione predictis, sede romana vacante, presentibus et astantibus magistris Johanne de Vallibus, Johanne de Jussiaco, Michaele Normanno, curie Noviomensis tabellione, Johanne dicto Fay, Henrico Danielis, vicario in ecclesia Noviomense, clericis, ac magistro Reginaldo de Hercheio, testibus ad premissa notatis et rogatis, et nos, decanus et cantor supradicti, ad majorem confirmationem presenti instrumento publico sigilla nostra duximus apponenda. Datum ut supra.... Et ego magister Hugo de Gamachiis, clericus Ambianensis dyocesis, publicus et auctenticus auctoritate imperiali notarius, una cum testibus supra scriptis predicte pronunciationi sententie arbitralis seu dicti presens interfui, et ex inde istud publicum instrumentum propria manu mea scripsi et in formam publicam redegi signoque meo solito signavi in testimonium premissorum rogatus a partibus antedictis. Datum et actum ut supra.

Bibliographie

PEIGNE-DELACOURT, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n° 339, p. 330-331

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Beauvais, AD Oise, H 4079 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°203484 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte203484/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.