Baudouin évêque de Noyon pour Ourscamp (abbaye)

<<</>>>

NuméroF02647

Genrecharte

Date (précise)1159

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Noyon



Auteur

Baudouin évêque de Noyon

Bénéficiaire

Ourscamp (abbaye)

Regeste

QUITATIO CLARI FILII RADULFI DE MORENCHON DE TRIBUS SOLIDIS ET VI DENARIIS CENSUS ET DE OMNIBUS QUE TENEBAT APUD LACHENI AB ECCLESIA SANCTI AMANDI

Texte

Ego Balduinus, Dei gratia episcopus Noviomensis, notum volo fieri fidelium universitati quod Radulfus de Morenchon, filius Rabodi, clamabat redemptiones quasdam in quibusdam terris quas ecclesia sancti Amandi habet in territorio de Lacheni, et sex denarios de quodam prato, que eadem ecclesia in eodem habet territorio. Hec ergo omnia concessione uxoris sue suorumque liberorum dimisit Radulfus ecclesie predicte in perpetuum pro tribus solidis et sex denariis sibi suoque heredi, mediante martio, annuatim censualiter persolvendis, decernens etiam quod de omnibus que ecclesia eadem in eodem territorio amodo et usque in sempiternam quoquo modo acquireret, nullam omnino redemptionem preter censum predictum trium scilicet solidorum et sex denariorum Provenientium ei persolveret. Actum apud Cosdunum, anno ab incarnatione Domini Mº. Cº. Lº. IXº. in presentia testium subscriptorum. S. domini Radulfi de Cosduno. S. Radulfi Flamenc. [S. Petri de Remeio et Odonis fratris ejus. S. Hugonis Durebare et Thome nepotis ejus. S. Roberti Malefoison. S. Odonis de Buenvilla. S. Wilhelmi de Renou.]

Bibliographie

PEIGNE-DELACOURT, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n° 340, p. 207

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Beauvais, AD Oise, H 4079 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°203284 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte203284/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.