Martin 4 pape pour Arrouaise (abbaye)

<<</>>>

NuméroF00833

Genrebulle

Date (précise)13/01/1284

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Martin 4 pape

Bénéficiaire

Arrouaise (abbaye)

Regeste

Le pape Martin IV autorise l'abbaye d'Arrouaise à se prévaloir de privilèges apostoliques non utilisés, pour autant qu'ils ne contreviennent pas à d'autres décisions légitimes.

Texte

Martinus, episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Arroasie, Atrebatensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte uestra fuit propositum coram nobis quod licet monasterium uestrum quampluribus apostolicis priuilegiis et indulgentiis sit uintum, quibusdam tamen ex illis per negligentiam uel simplicitatem aut ignorantiam iuris uti hactenus omisistis, nos igitur uestris supplicationibus inclinitati, uolentes indemnitati predicti monasterii paterna in hac parte sollicitudine precauere, authoritate uobis apostolica presentium indulgemus ut eisdem priuilegiis et indulgentiis dummodo eis per prescriptionem uel alias non sit legitime derogatum, de cetero uti libere ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se nouerit incursurum. Datum apud Urbem Veterem idus ianuarii, pontificatus nostri anno tertio.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel) et MILIS (Ludo), Monumenta Arroasiensia, Turnhout, 2000 (Corpus Christianorum, Continuatio Mediaevalis, 175), n° 387, p. 586-587

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Bruxelles, Bibl. Roy., ms. 7749 (copie d'érudit)

Comment citer cette notice

Acte n°201470 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte201470/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.