Lambert évêque d'Arras pour Douai (chapitre Saint-Amé)

<<</>>>

NuméroF00002

Genrecharte

Date (précise)08/07/1097

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Lambert évêque d'Arras

Bénéficiaire

Douai (chapitre Saint-Amé)

Regeste

Lambert, évêque d'Arras, concède au chapitre Saint-Amé de Douai l'autel de Saint-Aubin de cette ville.

Texte

In nomine Summi Dei Omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Scriptorum consuetudo ideo a patribus tradita tenetur ut, quod prolixitate temporis memoriam excederet, scripture superstes ad noticiam reduceret et rei gestae argumentum evidenter in se contineret. Ego igitur Lambertus, licet indignus Dei gratia Atrebatensis episcopus, omnibus orthodoxis hominibus notum esse desidero qualiter, paci aecclesiarum et quieti consulens, Duacensium kanonicorum et maxime domni Gualteri aliquando Duacensis castellani petitionibus satisfaciens, immo nostris archydiaconis videlicet domno Clarenbaldo, domno Johanni digna suffragatione consiliantibus, congregationi etiam Sanctae Mariae Atrebatensis pia vice idem exoranti adquiescens, sanctae Dei genetrici Mariae et glorioso confessori Amato de Duaco altare Sancti Albini in extremo prenominati castri quasi suburbio situm dederim perpetuo habendum et sine persona tenendum, salvo jure episcopali et redditibus nostris et ejus provintiae archydiaconi atque decani. Dei autem et nostra auctoritate et sanctorum kanonum sub anathemate interdicimus, ne quis hujus nostrae conscriptionis audeat violator existere. Ut denique haec traditio in posterum vigeat firmius, sigilli nostri impressione testium etiam subscriptione firmamus. Signum domni Clarenbaldi Obstrevandensis archydiaconi. S. domni Johannis Atrebatensis archydiaconi. S. Aloldi Atrebatensis abbatis. S. Richardi Marciensis abbatis. S. Hamerici Aquiciensis abbatis. S. Alberti Hanoniensis abbatis. S. domni Odonis Sanctae Mariae Atrebatensis prepositi. S. Guiberti decani Atrebatensis. S. Gualteri ejusdem aecclesiae custodis. S. Roberti lectoris ejusdem aecclesiae. S. Anastasii ejusdem aecclesiae cantoris. S. caeterorum kanonicorum ejusdem aecclesiae Algisi, Guidonis, Guilleberti, Hugonis, Balduini, Bernardi, Alulfi, Rodulfi, Bertulfi, Andreae, Herberti, Roberti, Roberti, Morengi, Anselli, Ernoldi, Arnoldi, Gerardi, Hugonis. S. domni Cononis de Arida Gamantia. Actum est hoc Atrebati anno Dei Christi MXCVII, VIII idus julii, anno episcopatus domni Lamberti Atrebatensis episcopi quarto, regnante Philippo rege in Francia, Roberto juniore principante in Flandria.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 2, p. 4-5

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200639 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200639/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.