IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 97 > >>

1278, 7 juillet , Saint-Germain-en-Laye

Regeste

Philippe III fait savoir au gouverneur de Navarre que l’évêque de Pampelune est venu à lui avec une liste de requêtes ; en conséquence, le roi mande au gouverneur 1) de faire publier partout que tous ceux qui ont quoi que ce soit des biens de l’église de Pampelune doivent, sous peine de la privation de leurs propres biens, les restituer ; 2) de défendre l’évêque, les chanoines et les clercs de l’église de Pampelune, et de permettre l’exercice de la justice par les officiers de l’évêque à l’égard de ceux qui y sont soumis ; 3) de restituer à son propriétaire l’évêque la terre de Sarriguren, saisie indûment par Eustache de Beaumarchais et que le gouverneur actuel refuse de rendre ; 4) d’arriver à un accord sans utiliser la violence entre l’évêque et les Juifs de Stella qui affirment être ses créanciers ; 5) de cesser de défendre les églises de Muruarren et de Gorociam contre l’évêque ; 6) d’entendre l’évêque au sujet des dettes dont Juan de Corbaran, soutenu par le gouverneur lui-même, réclame le paiement et de les remettre ; 7) d’exercer le droit de présentation « pro ut ordo postulat racionis » à l’église de Miranda quand elle viendra à vaquer ; 8) de réexaminer le cas de plusieurs bannis, afin de déterminer s’ils peuvent être autorisés à rentrer en Navarre ; 9) de ne pas permettre à ceux du Bourg de rien tenter contre l’église de Pampelune ; 10) de prêter le concours du bras séculier en ces choses à l’évêque de Pampelune qui l’a requis, conformément aux coutumes du royaume de Navarre.

Édition critique

Pro episcopo Panpilonensi.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Accedens ad nos episcopus Panpilonensis, nobis plures suas requestas exhibuit, humiliter suplicans quod eas inspici faceremus et mandaremus emendari et fieri justitie complementum ; quibus visis, mandamus vobis quatinus publice clamari faciatis et exponi omnibus et singulis in regno Navarre et ejus districtu existentibus, quod quicquid tempore guerrarum de bonis ecclesie Panpilonensis, reliquiis, privilegiis ipsius ecclesie habuerint et retinuerint, sub pena privationis bonorum suorum illi ecclesie infra instans festum Omnium Sanctorum cum integritate reddant et restituant, precipientes vobis ut ipsum episcopum, innocentes personas canonicorum et cleri ecclesie Panpilonensis cum rebus et bonis suis in sua justicia manuteneatis et defendatis, ab injustis et manifestis violenciis, sustinentes ballivos ecclesie justiciam exercere in hiis que ad jus ipsius ecclesie noveritis pertinere ; hereditatem vero de Sarrigurren ad ipsum episcopum pertinentem, ut dicit, et occupatam per Eustachium de Bello Marchesio, predecessorem vestrum, indebite, ut dicit, quam recusastis desemperare, desemperatis si vobis constiterit contra justiciam occupatam, alioquim causam occupacionis nostre curie intimetis, hoc idem in similibus facientes. Mandamus etiam vobis quatinus super peticione debitorum ad que Judei Stellenses et alii dicunt ipsum episcopum teneri racione predecessorum suorum, pacienter et benigne ipsum episcopum audientes, non obstante composicione facta super hiis, si que facta est inter procuratores ipsius episcopi et predictos Judeos, postquam iter arripuit ad nostram curiam veniendi, suas legittimas defensiones admitentes et ad utilem composicionem predicto episcopo, sine compulsione tamen inter ipsum et dictos et dictos Judeos laborantes. Preterea conqueritur episcopus Panpilonensis, quod vos contra jus et sentancias suas defendatis ecclesias de Muruarren et de Gorociam et plures alias per potenciam secularem obtentu litterarum nostrarum in prejudicium ecclesiastice libertatis. Propter quod mandamus vobis quatinus, si est ita, a defensione hujusmodi desistatis, et gentes vestras desistere faciatis nec intromitatis vos de ecclesiis ad forum ecclesiasticum pertinentibus nisi pro jure domicelle Johanne regine Navarre et heredis secundum foros et consuetudines Navarre approbatas tuendo et servando. Volumus autem quod vos super debito quod pro Johanne de Vidaurre exigitis ab ipso episcopo coram nobis ratione predecessoris sui, eumdem episcopum diligenter audiatis, et si idem episcopus raciones eficaces proposuerit quare debeat remitti ad forum ecclesie, ipsum remittatis et debitum ambiguum non sustineatis per vos levari donec plenarie fuerit patefactum ; quando vero ecclesiam de Miranda vacare contigerit, fiat presentatio ad eam pro ut ordo postulat racionis et hactenus extitit usitatum. Preterea mandamus vobis quatinus, si Martinus Petri, Johannes Michaelis de Cutullo, Petrus Orticii de Olave pro suis maleficiis non sint merito de regno Navarre ejecti, consideratis meritis eorum, bono statu regni, honore Johanne, regine Navarre, ipsos ibi redire sustineatis pacienter et in jure suo audiatis eosdem, nec paciamini quod illi de burgo Panpilonensi aliquid faciant vel atemptent contra justiciam in prejudicium ecclesie Panpilonensis ; in hiis vero que idem episcopus nos requisierit de prestando sibi auxilium brachii secularis, juvetis eumdem, secundum foros et consuetudines regni Navarre noveritis faciendum. Datum apud Sanctum Germanum in Laya die jovis post octabas apostolorum Petri et Pauli.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 68-69-70, acte n° 97.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 97 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page