IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 93 > >>

1278, 8 juillet , Saint-Germain-en-Laye

Regeste

Philippe III, au gouverneur de Navarre, résumant diverses réclamations des bourgeois de Pampelune (dettes dues par les bannis dont les biens ont été confisqués, agissements de malfaiteurs contre d’honnêtes marchands) : le roi mande de faire une enquête et de maintenir les marchands dans leur droit.

Édition critique

Pro burgensibus Panpilone super debitis que homines de Navarreria debent.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Dicunt burgenses Panpilone quod debita, que sibi debentur a bannitis quorum bona sunt confiscata, de bonis ipsorum bannitorum confiscatis sunt sibi restituenda secundum foros et consuetudines regni Navarre. Volumus et mandamus vobis quatinus faciatis eis, quod ordo exigit rationis, proviso, si hujusmodi consuetudo locum habeat in isto articulo ubi propter proditionem bona confiscantur. Preterea significaverunt nobis quod quidem malefactores mercatores Pampilone bonis suis et mercaturis indebite spoliarunt, quorum malefactorum bona ad manum nostram tenetis et summam spoliacionis excedunt, mandamus vobis quatinus ipsos mercatores audiatis et faciatis eis secundum foros et consuetudines Navarre, quod justitia suadebit, precipientes vobis quatinus in pratis et boscis sibi concessis nulum prestetis impedimentum indebitum [sed], eos in jure suo manuteneatis. Datum apud Sanctum Germanum in Laya die veneris post octabas beatorum apostolorum Petri et Pauli.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 65-66, acte n° 93.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 93 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page