IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 92 > >>

1278, 8 juillet , Saint-Germain-en-Laye

Regeste

En réponse aux questions qui lui ont été posées, Philippe III mande au gouverneur de Navarre d’agir au sujet des forteresses et des juifs selon les ordres contenus dans les mandements précédents ; au sujet de l’échange à faire avec l’évêque de Pampelune, le roi attendra le conseil d’Eustache de Beaumarchais ; ne pas conclure d’accords pour une durée qui excéderait celle de l’administration du royaume par le roi ; observer les usages du royaume de Navarre ; quant aux dettes de Garsia Almoravide et des « alii malefactores », attendre les ordres du roi.

Édition critique

Pro escanbio faciendo cum episcopo Panpilonensi et finenciis Judeorum Navarre et aliis.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Alias vobis scripsisse meminimus quid de tradendis ad retinendum castris et forceriis regni Navarre et de finenciis Judeorum terre ejusdem, de quibus nos nunc consulitis, agere debeatis, vobis mandantes quatinus quod vobis inde alias mandatum est servetis. De escanbio vero faciendo cum episcopo Panpilonensi super hoc quod habet in burgo et Navarreria Panpilonensi quod centum libras vel circa, sicut intelleximus, estimatis valere, vobis non possumus respondere usque circa mensem instantis festi Omnium Sanctorum, cum de hoc audire nos oporteat dilectum militem nostrum Eustachium de Bello Marchesio, predecessorem nostrum, qui de talibus habet notitiam pleniorem. Ad aliud autem quod de vineis, terris et domibus Navarris tradendis ad censum queritis, respondemus quod bene placet nobis dum tamen non astringantes aliquas conventiones tenendas ultra tempus per quod debet regnum Navarre in nostra manu teneri ; super etiam quod a nobis petuntur debita eorum quorum hereditates in Navarra tenetis, volumus quod in hoc foros et consuetudines Navarre, pro ut iustum fuerit, obseruetis. Sed et de debitis in quibus tenebantur Garsias Almoravid et alii malefactores, quorum terras tenetis, placet nobis quod si, secundum predictos foros et consuetudines de ipsis debueritis respondere inquisito plenius, de eisdem respondeatis creditoribus justitia mediante, nostrum tamen in arduis consilium expectantes. Datum apud Sanctum Germanum in Laya die veneris post octabas beatorum apostolorum Petri et Pauli.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 64-65, acte n° 92.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 92 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page