« actes-philippe3-90 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    année indéterminée, 29 juin

  •  
    après 1271/06/29 - avant 1285/06/20


  •  
    Paris

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Philippe III mande au gouverneur de Navarre de ne pas exiger plus de 2000 l. par an, de ne pas exiger les arrérages non payés, de traiter les Juifs convenablement et de leur permettre de vivre en paix.

  •  

    Pro Judeis regni Navarre.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Quia recolimus vobis vestre per nostras litteras dedisse in mandatis quod a Judeis regni Navarre ultra summam duarum milium librarum turonis quolibet anno non exigetis, mandamus vobis quatinus illis duobus milibus libris contentus contra litterarum nostrarum predictarum tenorem ipsos Judeos nulatenus molestetis et aliqui pro arreragiis de tempore preterito ante arrendacionem predictam ab ipsis Judeis, satisfacto tamen de dictis duobus milibus libris turonis, nulatenus exigatis, litteras siquidem nostras quas tradidistis ipsis Judeis de pecunia quam nobis mutuaverint et quas litteras post modum recuperastis, illa pecunia mutuata non soluta, restituatis eisdem, ut loco et tempore illis litteris posint se juvare. Nolumus eciam quod vos cogatis sine nostro speciali mandato predictos Judeos regni Navarre ad concedendum terminos solucionum creditoribus suis contra ipsorum voluntatem Judeorum, sed eos amicabiliter tractantes in hoc casu inducatis bono modo sine compulsione tamen ad dendum eisdem creditoribus terminos suorum debitorum. Ita quod in regno Navarre possint secure vivere et in pace remanere, presencium litterarum copiam eisdem Judeis sub sigillo nostro facientes. Datum Parisius in festo apostolorum Petri et Pauli.


  •  
    a. n.c.


  •  
    b. ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 13 a.
    • type : Copie
    • support/dimensions : parchemin (h : 370mm / l : 260mm)
    • description : copie contemporaine


  •  
    A. ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 62-63, acte n° 90
    • type : Edition



  •  
    2007-11-15 00:00:00


  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14863 (actes-philippe3-90), https://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14863 (mise à jour : 29/04/2021).