IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 78 > >>

1278, 6 mai , Paris

Regeste

Philippe donne au gouverneur de Navarre ses instructions sur la garde des châteaux de Navarre et lui ordonne de ne pas modifier les dispositions prises relativement à d’autres problèmes.

Édition critique

Pro domino gubernatore.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Visis et diligenter intellectis litteris, quas nobis per latorem presentium transmisistis, continentibus quod nostre et regine Navarre utilitati expedire videbatur, si castra regni Navarre, octo majoribus exceptis, ad retinanciam, ut verbis vestris utamur, pro quadam bladi et pecunie quantitate traderentur, sicut antiquius fieri consuevit, et quod scutiferi stipendiarii ad equos coopertos propter meliaricionem terre Navarre reducerentur, quibus ad stipendia quinque solidorum per diem ab antiquo consueta super hiis ac super obsidione Montis regalis et Clemente de Alneto mittendo in Navarram, pro ut dilecto et fideli nostro clerico magistro Habr de Virgiliaco, thesaurario Leudunensi scripseratis, habuimus cum nostris consiliariis tractatum, quorum consilio habito, significamus vobis quod cum presens cura premissa nichil proposuimus inmutare ; lathorem autem presentium qui presentem responsionem expectans et instans solicite pro ea obtinenda usque ad festum Sancti Johannis ante Portam Latinam in nostra curia mora traxit super hujusmodi tarditate non culpetis. Datum Parisius in ipso festo Sancti Johannis.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 55-56, acte n° 78.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 78 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page