IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 71 > >>

1278, 18 mars , París

Regeste

Philippe III remercie le gouverneur de Navarre de ce qu’il a fait pour la reine de Castille ; au sujet de la taille des Juifs, la faire rentrer, conformément à ce que le roi a commandé dans ses lettres patentes et au conseil donné par connétable de France et Eustache de Beaumarchais, le prédécesseur du gouverneur actuel.

Édition critique

Pro domino gobernatore ac iudeis Navarre.

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilecto suo gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Significamus vobis quod gratum et acceptum habemus illud quod fecistis pro regina Castelle, secundum quod didicimus in vestris litteris contineri. Super eo vero quod scripsistis de Judeis significamus vobis quod intentionis nostre nunquam extitit nec existit quod Judei non solvant illud ad quod eosdem teneri noveritis pro temporibus retroactis ; sed bene habuimus in consilio quod vos essetis contentus in futurum pro tallia Judeorum de summa illa, quam per alias litteras nostras patentes levari mandavimus ab eisdem, et hoc fecimus de consilio conestabularii Francie et Eustachii de Bello Marchesio, militis, qui ante vos extitit gubernator. Datum Parisius die veneris post secundam dominicam Quadragesime.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 51, acte n° 71.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 71 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page