IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 70 > >>

1278, 11 février , Vincennes

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre d’accorder un délai aux habitants de la ville de Carca, détruite par l’armée castillane, qui ne peuvent y retourner et régler les dettes qu’ils ont à l’égard de la reine.

Édition critique

Pro hominibus de Carcar.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Ex parte hominum ville de Carcar nobis datum est intelligi quod dicta villa destructa extitit per exercitum Castelle ita quod ad tantam devenit inopiam, incolis hac de causa recedentibus, quod redditum regine Navarre a dicta villa debitum habitatores, qui remenserunt, reddere nunquam possunt. Item pro debita in quibus ipsi Judei tenentur reddere non possunt ad presens ; unde mandamus vobis quatinus, si est ita, honore Johanne regine servato et regni Navarre utilitate pensata, compatientes eorum miserie ordinetis de dicto redditu usque ad tempus pro ut vobis videbitur bonum esse. Et Judeos quibus tenentur in debitis addendum eis suficiantem respectum, prius prestita bona securitate de reddendis dictis debitis ad prefigendos terminos indicatis, ita quod villa depopulata redeintibus incolis ad statum pristinum reducatur. Datum apud Vicenas die veneris post octabam purificationis beate Marie Virginis.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 50-51, acte n° 70.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 70 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page