IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 64 > >>

1278, 4 février , apud Fredolium

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre de vérifier si le roi, en vertu des conventions passées avec Nuño Gonsalvez, est tenu de remplacer les chevaux que ce dernier perd en campagne ; d’autre part, le roi ordonne au gouverneur d’apaiser les créanciers du dit chevalier.

Édition critique

Pro Nunio Gondissalvo milite.

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilecto et fideli suo gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Incesserimus ex parte Nuni Gondissalvi, militis, quod in servicio quod pro nobis faciebat in Navarra amisit plures equos, ad quorum restaurum dicit nos sibi teneri secundum conventiones inter nos et eum habitas, pro ut in litteris nostris patentibus super hoc confetas plenius continetur ; unde vobis mandamus quatinus, visis et diligenter inspectis predictis litteris, si vobis constiterit nos teneri ad restaurum predictorum equorum, de eodem restauro satisfacere curetis eidem. Preterea significavit nobis quod sunt non nulli a quibus mutuo recepit pecuniam qui sorte non contenti ab ipso vsuras nituntur extorquere, unde vobis mandamus quatinus, si vobis constiterit ita esse, illos creditores sorte sua contentos esse faciatis. Datum apud Fredolium die veneris post purificationem beate Marie Virginis.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 46-47, acte n° 64.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 64 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page