IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 28 > >>

1277, juillet , Fontainebleau

Regeste

Lettres patentes de Philippe III contenant les conventions passées entre lui et Fernando Perez Ponce. Le roi lui versera chaque année trois mille livres, à percevoir au Temple, aux trois termes de l’année, pour lesquelles il prêtera hommage-lige au roi. Fernando s’engage à servir le roi contre qui ce soit, vivant ou mort, exceptés les neveux du roi, enfants de feu Fernand héritier de Castille ; où que ce soit pendant 40 jours par an, avec 60 chevaliers à ses frais. Au bout des 40 jours, il sera tenu de servir aussi longtemps et où le voudra le roi, avec autant de chevaliers qu’il pourra, au tarif de vingt-cinq sous tournois pro persona et hospicio ipsius, et de sept sous et six deniers, mais sans le restor des chevaux, pour chaque chevalier retenu.

Édition critique

Phabr , Dei gratia Francie rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod nos dilecto et fideli nostro Ferrando Petri Poncii dedimus tria milia librarum turonensium percipianda de nostro singulis annis, tribus compotis nostris, in domo Templi Parisius, scilicet in quolibet compoto, mille libras turonensium, quamdiu nostre placuerit voluntati, de quibus homagium ligium nobis fecit contra omnes homines qui possunt vivere vel mori, nepotibus nostris filiis Blanche sororis nostre susceptis a clare memorie Ferrendo regis Castelle primogenito et herede dum taxat exceptis. Et pro ipsis tribus milibus librarum turonensium tenetur et promisit dictus Ferrendus servire nobis, ubicumque voluerimus, per quadraginta dies in unoquoque anno infra sex septimanas, postquam super hoc ex parte nostra fuerit requisitus, cum sexaginta militibus ad sumptus suos proprios et expensas ; et finitis ipsis quadraginta diebus, servire tenetur nobis suscesive aut ex intervallo ubi, quando et quotiens voluerimus ad illum numerum militum quem habere poterit, et tunc tenemur eidem dare singulis diebus, quibus nobis serviet post lapsum dictorem quadraginta dierum, pro persona et hospicio ipsius vigintiquinque solidos turonensium, et pro quolibet milite quem secum in nostro servicio tunc habebit septem solidos et sex denarios turonensium sine restauro equorum. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum aput Fontembleaudi anno Domini .M.o CC.o septuagesimo septimo mense julio.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 23-24, acte n° 28.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 28 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page