IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

Regeste

Súplica de Roy Seco, caballero, al rey, de la cual se hace mención en la carta anterior.

Édition critique

Sequitur suplicatio ad dominum regem.

Illustrissimo domino, ortodoxe fidei presidio singulari inter reges et principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia francorum regi. Roy Seco, miles et vasallus domine Iohanne regine Nauarre, flexis genibus, osculamem manuum ymo pedum vestre regie magestati. Tenore presentium patefiant quod cum ego tenuissem castrum de Buradon per .IX. annos, dopnus Petrus Sancii de Cascant post mortem domini Herrici regis assignavit michi in villa de Estella prouentus et reditus pro castro huiusmodi..... quod quidem castrum distat a villa de....., vnde oportebat me per ma[g]num periculum in villa de Stella vendere bladum et reditus supradictos et emebam postea bladum et vitualia karnis in Castella, propter que plura dampna et iacturas etiam pasus fui, que dampna exprimere pretermito. Sed si placet vobis super hoc gubernatori scribere, ad eius arbitrium volo stare. Preterea dompnus Petrus Sancii tenetur michi, in .XX. arrouos tritici et tres libras, et vj. sabr pro garda predicti castri ; interea Garsias Ochoya, merinus domini regis Herrici, tenetur michi in .XX. arrouos tritici pro custodia dicti castri. Super quibus omnibus, vestre regie magestati supplico reuerenter quatinus de expensis et dampnis omnibus michi illatis plenam satisfactionem michi facere magestas regia vestra velit, preterea cum paratus sim seruire et obedire vestre regie dignitati, si placet vobis, meam caualleriam dignemini plus solito augmantare et in certo loco eam eciam assignare.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 2 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page