IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 18 > >>

1277, 8 août , París

Regeste

Philippe III transmet à Humbert de Beaujeu, seigneur de Montpensier, connétable de France, son parent, et Eustache de Beaumarchais, gouverneur de Navarre, sub sigillo nostro cum presentibus interclusam, une supplique du châtelain de Taffalla, et leur enjoint d’en prendre connaissance et d’agir au mieux, pensatis meritis supplicantis.

Édition critique

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilectis et fidelibus suis, Hymberto de Bello Joco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Mittimus vobis suplicationem castellani de Taffailla nobis factam sub sigillo nostro cum presentibus interclusam, mandantes vobis quatinus dictam suplicationem pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noveritis ac pariter regine Johanne commoditatem respicere, pansatis meritis suplicantis, faciatis quod videritis faciendum. Datum Parisius die dominica ante festum beati Laurencii.

Sequitur suplicatio ad dominum regem.

Domine rex. Ego castellanus de Taffalla redi castrum domine Johanne illustrisime regine Navarre, et sum hic ad vestrum beneplacitum et mandatum ; unde suplico vobis, si placet, quod mandetis gubernatori quod ipse satisffaciat nobis de expensis factis pro ut ipse viderit.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 17, acte n° 18.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 18 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page