IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 17 > >>

1277, 9 août , Paris

Regeste

Philippe III, à Humbert de Beaujeu et au gouverneur de Navarre, résumant une requête de deux frères, Gonsalvo Dias de Oyon et Odoricus, dont les biens ont souffert de la guerre menée par feu Fernand de Castille, et qui depuis trois ans ne peuvent plus profiter de leurs biens. De plus, Gonsalvo n’a pas reçu sa cavalleria cette année quoiqu’il ait été au service de la reine Jeanne.

Édition critique

Pro Gondissalvo Dias dOyon et fratrem ejus.

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilectis et fidelibus suis domino Hymberto de Bello Joco, [domino] montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Gondissalvus Dias d'Oyon et Odoricus Dias, fratres, milites, nobis conquerando monstrarunt quod propter guerram defuncti Fernandi, regis Castelle primogeniti, amiserunt domos suas, vineas et eciam omnes hereditates, et sunt tres anni elapsi quod bona hujusmodi non tenant nec possident etiam hodie. Preterea Gondissalvus non habuerit hoc anno cavalleriam suam quamquam fuerit in servicio Johanne regine Navarre. Unde vobis mandamus quatinus si cognoveritis quod teneamur ad aliquam satisfactionem de predictis nomine predicte Johanne regine, vos, pansatis meritis suplicantium et aliis circonstanciis que circa hec fuerint atendende, faciatis quod ratio suadebit. Datum Parisius in vigilia beati Laurencii.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 16, acte n° 17.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 17 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page