IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 154 >

1279, 13 août , Paris

Regeste

Philippe III ordonne au gouverneur de Navarre de verser aux habitants de Pampelune 12000 l.t. en compensation des dommages occasionnés par l’armée royale.

Édition critique

Pro emenda dampnorum datorum hominibus Pampilone propter guerram.

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilecto suo gubernatori Navarre, salutem et dilectionem. Cum nos pro emenda dampnorum datorum hominibus Pampilonensibus in guerris exercitus nostri donaverimus eis duodecim millia librarum turonensium eis solvendis prout inferius continetur, mandamus vobis quatinus litteras quitationis emende dictorum dampnorum a viginti juratis Burgi pampilonensis et Populatione ejusdem loci recipiatis, et dicta quitatione habita, solvatis et tradatis ipsis VI.m milia libras turonensium, et ab instanti festo beati Michaelis in annum mille et quingentas libras turonensium, ex tunc quolibet anno in festo beati Michaelis mille et quingentas libras, quousque de predicta totali summa duodecim milium librarum eis fuerit integre satisfactum. Volumus tamen quod de solutione dictarum sex milium librarum turonensium pro nobis retineatis centum libras turonensium, quas eis tradi fecimus Parisius apud Templum. Actum Parisius dominica ante festum Assumptionis beate Marie Virginis, anno Domini millesimo CC.o LXXmo. nono.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 107-108, acte n° 154.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 154 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page