IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 148 >

Non datable , Paunat (?)

Regeste

Philippe III au gouverneur de Navarre, sur le conflit pendant entre les juifs et les bourgeois d’Estella.

Édition critique

Pro Judeis contra burgenses Stelle.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori Navarre, salutem. Intelleximus ex parte Judeorum de Stella quod, cum vos monstrassetis ipsis Judeis quasdam nostras litteras continentes quod nos feceramus gratiam burgensibus Stelle quod persolverent dictis Judeis de Stella debita que debebant ipsis Judeis super pignora et in parte sine arographo et in parte cum arographo sine pignoribus, vos precepistis ipsis Judeis quod redderent eis pignora super quibus mutaverant peccuniam, sine solutione ipsis Judeis facienda usque ad octo annos, fidejussore mediante. Et quod precepistis etiam ipsis Judeis quod super debitis, que debebantur eisdem, mediante arographo sine pignoribus, dilationem darent usque ad octo annos per partes annuatim faciendam ; et quod per litteram nostram prima solutio debuit fieri ad Pascha ultimo transactum, computando jus ipsorum secundum conditionem suarum litterarum usque in diem qua nostre date fuerant littere ; et quod super hoc vestras concessistis litteras ipsis de computandis debitoribus cum eisdem, vos nunc ipsis Judeis novum mandatum facitis, videlicet quod accipiant primam solutionem in festo Pasce proximum venturum, super quo asserunt se a vobis gravari, et etiam in alio, videlicet in eo quod compellere vultis ipsos ad reddendum pignora que a viginti annis recepisse dicuntur; quare vobis mandamus quatinus tenorem litterarum nostrarum predictarum diligenter observetis, nec ipsos contra dictum tenorem molestetis, nec compellatis ipsos ad reddendum pignora .XX. annorum, nisi per ius uel consuetudo terre hoc requirat. Datum apud Panatum die martis post Ramos palmarum.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 104, acte n° 148.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 148 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page