IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 145 > >>

1278, 3 août , Le Vaudreuil

Regeste

Le roi Thibaut II avait prévu dans son testament la conversion de certains revenus du royaume (droits de péage, amende exigée en cas d’homicide) en fondation de chapelles. Comme sous le roi Henri, les clauses du testament n’ont guère reçu d’application, Philippe III mande au gouverneur de déterminer en quelle mesure le testament a été exécuté et de faire ce que veut la coutume de Navarre.

Édition critique

Pro complendo testamento regis Theobaldi.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Sollicite sumus requisiti quod redditus usque ad nonaginta unam libras in pedagiis et aliis certis redditibus regni Navarre solvi in perpetuum deputatas in testamento clare memorie Thabr , ejusdem regni quondam regis, faceremus integraliter assideri pro capellaniis perpetuis et anniversaris faciendis secundum ordinationem testamenti predicti ; rursus quod secundum ordinationem eandem remiti in perpetuum mandaremus penam peccuniariam que levari solet pro omicidio casuali; ceterum quoniam premissa in temporis regis Henrrici, successoris dicti Thabr minime completa fuerunt, sed qua de causa penitus ignoramus, advertentes quod regnum predictum in custodia dumtaxat habemus, et quod Johanna, ipsius regni heres, constituta est in etate minori; mandamus vobis quatinus, cunctis que circa hec fuerint attendenda cum diligenti deliberatione pensatis, communicato bonorum consilio, faciatis super premissis illud quod secundum foros et consuetudines regni Navarre juste et rationabiliter fuerit faciendum ; et si qua emerserint dubia, que por vos commode compleri non possint, nobis ea celeriter intimare curetis, ut si quod provisum fuerit consilio pleniori securius ad optatum perducatur efectum. Actum apud Vallem redolii in festo inventionis Sancti Stephani, anno Domini .M.o CC.o LXXmo. octauo.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 102, acte n° 145.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 145 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page