IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 144 > >>

Non datable , Saint-Germain-en-Laye

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre de maintenir l’abbé et le couvent de Saint-Sauveur de Leire dans leurs droits et possessions.

Édition critique

Pro abbate et conventu Sancti Salvatoris Legerensis.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Cum nobis datum sit intelligi, quod religiosi viri frater Raymundus, abbas monasterii Sancti Salvatoris Legerensis, et suus conventus, Cisterciensis ordinis, erant in possessione dicti monasterii, possessionum, rerum et jurium ad illud spectantium tempore quo regimen Navarre, in quo est idem monasterium constitutum, ad manum nostram venit, mandamus vobis quatinus, si ita est, eosdem abbatem et conventum permitatis et manuteneatis, prout ad vos pertinuerit, in possessione predictorum, et a molestatione ipsorum super quinque milibus aureorum, quos nigri monachi, qui dictum monasterium ante ipsos tenuerunt, Henrrico, quondam regi Navarre, promisisse dicuntur, desistatis penitus, donec aliud a nobis receperitis in mandatis, ipsosque abbatem et conventum ab injuriis et violenciis et gravaminibus indebitis defendatis justicia mediante. Datum apud Sanctum Germanum in Laya die lune post festum beati Dionisii.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 101, acte n° 144.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 144 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page