> Feuilleter par acte (Philippe III)
Phabr , Dei gratia Francie rex, dilecto suo gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Cum Garsias Egidii, qui venerat pro redendo castro quod tenebat pro domicella Johanna regina et herede regni Navarre et nomine ipsius, decesit Parisius et amicii ipsius, qui cum eo venerant, suplicaverint nobis ut milicias quas dictus defunctus tenebat cuidam filio suo dari mandaremus. Mandamus vobis quatinus de consilio dilecti consanguinei nostri et fidelis Hymberti, conestabularii Francie, pansatis militis et conditione dicti defuncti et dicti filii sui, consideratis etiam bono statu ipsius regni Navarre necnon et conmoditate heredis dicti regni, faciatis quod vobis videbitur bonum esse. Datum apud Nemos die martis in octavis apostolorum Petri et Pauli.
Xavier Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier Hélary , Christophe Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 14 / .