IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 132 > >>

1279, 24 janvier , Paris

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre de se renseigner sur la somme qui doit être versée à Ferrandus Roiz pour la garde du château d'Asa et pour les quinze stipendiés que ce dernier entretient ; faire appel à Gérin, sergent du roi, avant de décider.

Édition critique

Pro Ferrando Roiz de Vaynnos.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Ad nos attendens Ferrandus Roiz coram nobis significavit quod pro custodia castri de Asa quam habebat percipere et habere consuevit .XX. solidos per diem tam pro se quam pro quindecim servientibus quos tenebat ibidem, quos sibi solvere amplius denegastis, volentes quod custodiatur illud castrum eo modo quo antiquitus custodiebatur videlicet pro triginta libris per annum. Dicit etiam quod antequam intraret custodiam dicti castri, habebat et percipiebat qualibet die .VIj. solidos et dimidium turonis pro suis stipendiis in Navarra. Unde vobis mandamus quatinus, vocato vobiscum Gerino, serviente nostro, pensatis meritis et conditione dicti militis, consideratis etiam securitate et bona pace illius terre nec non comoditate heredis illius regni, faciatis et ordinetis quod videritis expedire. Datum Parisius die martis post festum beati Vincencii.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 94, acte n° 132.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 132 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page