IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 130 > >>

1279, 3 janvier , Paris

Regeste

Après la venue d'une délégation de bourgeois de Pampelune, Philippe III mande au gouverneur de Navarre d’accéder à leurs demandes, à propos des dettes des rebelles à leur endroit.

Édition critique

Pro burgensibus Pampilonensibus.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Cum burgenses Pampilonenses asseruerint coram nobis quod ipsi super quibusdam prestationibus et debitis in quibus eis rebelles regni Navarre, quorum bona ceciderunt in commissum tenebantur, ut dicunt, sibi de fidejussoribus ex promissoribus siue responsalibus pro ipsis rebellibus perspexerint; item quod vos tenetis bona illorum rebellium, qui aliquos ex illis burgensibus per violentiam spoliarunt et multa de bonis ipsorum violenter rapuerunt, mandamus vobis quatinus, si hoc forus et consuetudo dicti regni dictaverit, a fidejussoribus ex promissoribus seu responsalibus predictis eisdem burgensibus, prout ad unumquemque ipsorum pertinuerit, satis fieri de ipsis prestationibus et debitis, prout ad vos attinet, faciatis et mediante justitia responderi, ne cum ex illis bonis spoliatorum et raptorum predictorum que habetis, restitutionem secundum eosdem foros et consuetudines faciatis eisdem burgensibus ablatorum sibi per rebelles predictos. Datum Parisius die martis post festum circuncisionis Domini.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 92, acte n° 130.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 130 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page