> Feuilleter par acte (Philippe III)
Phabr , Dei gratia Francie rex, dilecto suo gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Significavit nobis Garsias Egidii d'Aniz quod Theobaldus, quondam rex Navarre, dedit ei castrum de Guerge, pro guerra quam patrus suus habebat cum episcopo Pampilonensi. Suplicans ut illud castrum dimittatur vel saltem opera et missiones que posuit in dicto castro et dampna que sustinuit occasiones illius castri sibi restituantur ; unde vobis mandamus quatinus de consilio dilecti consanguinei et fidelis nostri. Iabr , conestabularii Francie, pansatis meritis et conditione persone illius, consideratis etiam bono statu regni Navarre ac commoditate domicelle Johanne regine et heredis ipsius regni, faciatis ei quod vobis videbitur bonum esse atque justum. Datum Parisius in vigilia beati Johannis Batipte.
Xavier Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier Hélary , Christophe Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 13 / .