IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 125 > >>

1278, 24 septembre , Verneuil

Regeste

Suite à une supplique des procureurs de la ville de Saint-Jean-Pied-de-Port, Philippe III mande au gouverneur de Navarre de conserver à cette ville ses privilèges, usages et franchises.

Édition critique

Gubernatori pro villa Sancti Johannis de Pede Portus.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Ad suplicationem procuratorum ville Sancti Johannis de Pede Portus, mandamus vobis quatinus homines dicte ville in jure suo manuteneatis, et eisdem privilegia, libertates et consuetudines suas aprobatas teneatis, et servetis illesas, nec contra indebite veniatis, nec sustineatis quod singularis persona dicte ville pignoretur aut marquetur in potestate vestra pro debitis alienis, nisi ad hoc fuerit specialiter obligata, significamus etiam vobis quod placet nobis et volumus quod nundine quas olim constituit rex Theobaldus junior in villa predicta pro suo commodo et dicte ville, que dissuete sunt propter guerras, restituantur ut prius et ibi teneantur secundum tenorem litterarum dicti regis super hoc confectarum, si commoditati et paci regni Navarre videritis expedire. Ceterum intimarunt nobis predicti procuratores, quod olim rex Navarre ad opus clausure dicte ville, que est in introitu portus Roscidevallis et in fronteria trium regnorum, volens facere guerram specialem, dedit et concessit hominibus dicte ville quadraginta libras morlanes pro auxilio dicte clausure per ipsos faciende, quolibet anno habendas donec propria clausura esset perfecta ; quas quadraginta libras predecessor vester gubernator Navarre per biennium dicitur exoluisse. Et cum ipsi velint procedere in dicta clausura sicut dicunt, mandamus vobis quatinus, si commoditati et securitati dicte ville et regni Navarre videritis expedire, proviso etiam quod ipsi ponant de suo in dicta clausura portionem quam ad ipsos videritis debere pertinere, dictas quadraginta libras sibi persolvatis, precipientes vobis ut terras incultas, quas habere dicitur Johanna, regina Navarre, prope villam Sancti Johannis, tradatis colendas, prout commoditati ipsius regine videbitis expedire. Super eo vero quod quidam mercator ejusdem loci dicunt se vendisse pannos et alia mercimonia quibusdam hominibus tunc morantibus in Navarreria, quorum bona detinetis post propter suum fore factum, faciatis ipsis mercatoribus petentibus dicta debita sua, a vobis sibi reddi secundum foros et consuetudines regni Navarre quod justitia suadebit. Datum apud Vernolium sabato post festum beate Mathei apostoli.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 88-89, acte n° 125.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 125 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page