> Feuilleter par acte (Philippe III)
Phabr , Dei gratia Francie rex, dilectis et fidelibus suis Hymberto de Bello Joco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Lupus Eximini, dominus de Agon, miles, nobis significare curavit quod ipse mille solidos sanchetorum pro sua menaderia percipere consuevit, et quia propter servitium regum Navarre, qui fuerunt pro tempore Aragonum et Castelle regum, incurrit offensam ; et cum tante nobilitatis sit, ut aserit, quod non debeat percipere menaderiam ab alio quam a rege, quod nos in mille solidis sanchetorum provideri faciamus eidem. Humiliter suplicat et requerit unde vobis mandamus quatinus secundum quod ad honorem regine Johanne ad bonum statum regni et commoditatem ipsius pertinere noveritis, pansatis eciam meritis suplicantis, faciatis de hoc quod videritis expedire. Promitit autem dictus miles se paratum tenere, cum necesse fuerit, quinquagintos milites in regni Navarre et regine Johanne servicium et juvamen. Datum Parisius in vigilia beati Laurencii.
Xavier Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier Hélary , Christophe Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 12 / .