> Feuilleter par acte (Philippe III)
Phabr , Dei gratia Francorum rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Cum nos scribamus vobis per alias litteras nostras ad instanciam Judeorum castelli Tutele quod compositionem factam per vos seu per predecessorem vestrum super debitis que ipsis Judeis debentur a conciliis de Coreilla, de Araciel, et Sarracenis Tutele et aliis, faciatis teneri, servari et adimpleri integre, mandamus vobis quod, si vobis legitime constiterit, homines dictorum locorum debitores dictorum judeorum adeo esse tenues et pauperes quod ad presens de illis debitis secundum dictam compositionem non possint satisfacere, istud temptare et taliter moderari studeatis quod mendicare et exire de regno Navarre propter hoc non cogantur. Et placet nobis quod istud mandatum nostrum predictis hominibus semel vel pluries perlegatis. Datum apud Vinolium die sabbati post festum beati Mathei apostoli.
Xavier Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier Hélary , Christophe Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 119 / .