IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 118 > >>

1277, 30 septembre , Paris

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre de donner une certaine maison à Artus, bourgeois de Saint-Jean-Pied-de-Port, en récompense des services qu’il a rendus au roi et à l’héritière du royaume.

Édition critique

Pro Artusio de Santo Johanne.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Significavit nobis Artusius, burgensis Sancti Johannis de Pede portus, quod domus d'Uhart d'Anhice cum suis pertinentiis venit ad manum nostram et quod vos eam tenetis, et quod est valoris solummodo per annum .IX. librarum Morlanorum. Suplicans nobis ut dictam domum cum suis pertinentiis dare et concedere sibi curaremur, nos, si premissa veritate nitantur et commoditati et tranquillitati et bono statui regni Navarre videritis bonum esse, attendentes fidele servicium quod nobis impendit et heredi ipsius regni Navarre, volentes eidem Artusio gratiam facere specialem, volumus et vobis mandamus quatinus predictam domum cum suis pertinentiis deliberetis eidem et deliberari faciatis absque juris prejudicio alieni ab ipso tenendam, quamdiu predictum regnum in nostra custodia remanebit. Datum Parisius in crastino beati Michælis.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 84, acte n° 118.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 118 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page