« actes-philippe3-116 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    1276, septembre

  •  
    1276/09


  •  
    Angoulême

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Lettres patentes contenant les conventions passées entre le roi et Nuño Gonsalvez, chevalier.

  •  

    Pro Nunio Gondissalvi, milite.

    <Philippus>, Dei gratia Francie rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod inter nos et dilectum et fidelem nostrum Nunium Gondissalvi, militem, tales habite sunt conventiones. Promisit siquidem nobis idem Nunius quod ipse aducet ad servicium nostrum faciendum quanto celerius poterit centum et sex milites, cum quibus serviet nobis per tres menses, et hac tantum prima vice, donec presentaverit predictos centum et sex milites, serviet cum quot militibus habere poterit ; et dum insistet seruicio nostro, habebit de nostro sexaginta solidos turonis pro persona sua et hospicio ipsius diebus singulis, et VIj. solidos et sex denarios turonis pro quolibet milite cum restauramento equorum, quod aliis stipendiariis nostris fieri consuevit. Et quum eodem Nunio intelleximus referente quod ipse a rege Castelle habebat in annuis redditibus usque ad valorem octo milium librarum turonis ratione militiarum suarum, quas dimisit pro servitio nostro et nepotum nostrorum. Nos volentes eidem in equivalentibus redditibus providere, ipsi Nunio acessimus tantum in redditibus quantum noscitur dimississe usque ad summam predictam, quos redditus tenebit de nobis eo modo quo de rege Castelle precipiebat redditus quos, ut dictum est, dimisit ad voluntatem videlicet vel ad vitam, de quibus redditibus nobis fecit ligium homagium contra omnes homines qui possunt vivere vel mori, nepotibus nostris filiis Blanche sororis nostre susceptis de clare memorie Fernando dicti regis Castelle primogenito et herede dumtaxat exceptis. Idem vero Nunius tenetur nobis servire ubicumque voluerimus in regno nostro et extra. Serviet autem hoc modo. In uno quoque anno tenetur habere et tenere ad servicium nostrum infra sex septimanas, postquam ex parte nostra super hoc fuerit requisitus, centum et sex milites cum quibus serviet nobis per menses tres ad omnes sumptus suos et expensas. Et finitis ipsis tribus mensibus, tenetur servire nobis successive sive ex intervallo quando et quandiu voluerimus, ad illum numerum militum quem potuerit habere. Et nos tenemur tunc eidem dare singulis diebus, quibus nobis serviet post lapsum dictorum trium mensium terminum, sexaginta solidos turonis pro persona et hospicio ipsius ; et pro quolibet milite, quem tunc secum habebit, VIj. solidos et sex denarios turonis sine restauro equorum. Incipient autem deberi redditus quos memorato Nunio, ut dictum est, concessimus, quando primum presentaverit nobis centum et sex milites ad servicium nostrum competenter paratos, et fiet pagua ipsorum reddituum in tribus compotis nostris. Ita quod tertiam partem ipsorum reddituum in unoquoque compoto percipiet annuatim. Insuper promisit idem Nunius sub fidelitate qua nobis tenetur astrictus, quod ad requisitionem sibi factam ex parte nostra fideliter serviet, et milites ad nostrum servitium adducet secundum formam superius annotatam. Et est actum quod si contingeret in posterum quod aliquis nepotum nostrorum regnaret in Castella vel in regno Legionis, ex tunc non tenemur dicto Nunio ad predictos redditus vel ad aliquid premissorum. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Engolisme, anno Domini .M.o CC.o LXX.o VIj. o septembri.


  •  
    a. n.c.


  •  
    b. ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 17 c.
    • type : Copie
    • support/dimensions : parchemin (h : 370mm / l : 260mm)
    • description : copie contemporaine


  •  
    A. ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 82-83, acte n° 116
    • type : Edition



  •  
    2007-11-15 00:00:00


  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14889 (actes-philippe3-116), https://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14889 (mise à jour : 22/12/2017).