IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

<< < Acte 110 > >>

1279, 22 juillet , Poissy

Regeste

Philippe III mande au gouverneur de Navarre de restituer les biens de Miguel Ximeniz de Irigoyen, citoyen de Pampelune, et de sa mère, qui ne sont pour rien dans la guerre contre Eustache de Beaumarchais, et de les autoriser à rentrer.

Édition critique

Pro Michaele Eximini et ejus matre.

Phabr , Dei gratia Francie rex, gubernatori regni Navarre, salutem. Mandamus vobis quatinus, si vobis constiterit, quod Michael Eximini de Irigoyen, civis Pampilonensis, et mater ejus, innocentes penitus fuerunt de guerra que mota extitit contra Eustachium de Bello Marchesio, militem, gubernatorem regni Navarre, et quod ipsi contra nos vel contra Johannam reginam regni ejusdem aliquid non machinaverunt vel aliquid aliud commisserunt, propter quod bona sua amittere deberent, vos eis bona sua, si qua in manu dicte regine vel in nostra occasione predicta tenentur, integre restituatis, et eos ad locum suum redire permitatis, ea que de ... suis ab aliis injuste et illicite detinentur, prout justum fuerit et ad vos pertinuerit, reddi eis et restitui facientes. Datum apud Pissiacum in festo beate Marie Magdalene.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 77-78, acte n° 110.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 110 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page