« actes-philippe3-11 »


Général

  •  
    Philippe 3, roi de France

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.


  •  
    n.c.

  •  
    latin

  •  
    n.c.

  •  
    n.c.

  •  
    Súplica dirigida al rey por Jimeno de Olleta, a la cual se refiere la carta anterior.

  •  

    Sequitur suplicatio ipsius ad dominum regem.

    Illustrisimo domino ac ortodoxe fidei presidio singulari inter principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia francorum regi. Eximinus dOlleta miles et uasallus domine Johanne regine Nauarre, flexis genibus, osculamen manuum ymo pedum eciam nunc et semper vestre regie magestati. Tenore presencium patefiat quod in isto anno ratione guerre feci sumptus. XL. librarum in castro de Araciel quod est in frontaria de Castella, videlicet in custodiendo et reparatione etiam dicti castri. Preterea cum ego tenuerim hereditatem domini regis per substantiationem dicti castri, vestra magestas regia non ignoret quomodo per .III. annos abscinderunt omnis hereditatis arbores et fructus eciam consumauerunt castellani et destruxerunt omnia bona mea, in cuius castri obsidione passus fui magnum dampnum eciam et jacturam quia fuerunt ibi homines interfecti ; qua propter vestre regie magestati suplico reuarenter quatinus de expensis in castro factis et de dampnis michi illatis plenam satisfactionem michi facere magestas regia uestra uelit, cum in Nauarra non sit miles michi similis qui tantum dampnum sustinuerit propter guerrem. Preterea cum paratus sim seruire et obedire vestre regie dignitati, si placet uobis meam caualleriam dignemini plus solito augmentare et in certo loco cam eciam assignare, verum placeat regali magestati ut mandetis dare denarios sue milicie Johanni Petri dOlleta, fratri meo cum gubernator eidem in hoc anno tradere denegauerit. Item possui eciam in garda predicti castri preter illas .XL. libras superius nominatas .L. libras, super his et aliis imploro uestram regiam magestatem et dampnum, quod castellani intulerunt, michi faciatis plenarie emendari.


  •  
    a. n.c.


  •  
    b. ESPAGNE, Pampelune, Archivo general de Navarra, registre des actes de Philippe III concernant la Navarre, f. 2 c.
    • type : Copie
    • support/dimensions : parchemin (h : 370mm / l : 260mm)
    • description : copie contemporaine


  •  
    A. ARIGITA Y LASA (D. Mariano), Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia, Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 9-10, acte n° 11
    • type : Edition



  •  
    2007-11-15 00:00:00


  •  
    Xavier Hélary
  •  
    Elisabeth Lalou
  •  
    Christophe Jacobs

Informations

Acte

actesroyaux admin (IRHT), dans  Actes royaux de Philippe III

Xavier Hélary, "Actes royaux", dans Actes royaux, éds. Xavier Hélary, Christophe Jacobs, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2008 (Ædilis, Publications scientifiques, 4), 2017 [en ligne], acte n. 14784 (actes-philippe3-11), https://telma-chartes.irht.cnrs.fr/actes-philippe3/notice/14784 (mise à jour : 22/12/2017).