IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

< Acte 10 > >>

1277, 8 août , París

Regeste

Philippe III transmet à Humbert de Beaujeu, seigneur de Montpensier, connétable de France, son parent, et Eustache de Beaumarchais, gouverneur de Navarre, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas, une supplique de Jimeno de Olleta, chevalier, alcade du château d'Araciel, et leur enjoint d’en prendre connaissance et d’agir au mieux, pensatis meritis supplicantis.

Édition critique

Pro Eximino dOlleta, milite.

Phabr , Dei gratia Francie rex, dilectis et fidelibus suis Hymberto de Bello Joco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dilectionem. Mittimus vobis suplicationes Eximini d'Olleta, militis, nobis factas, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas. Mandantes vobis quatinus dictas suplicationes pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noveritis ac pariter regine Johanne commoditatem respicere, pansatis meritis suplicantis, faciatis quod videritis faciendum. Datum Parisius die dominica ante festum beati Laurencii.

Sequitur suplicatio ipsius ad dominum regem.

Illustrisimo domino ac ortodoxe fidei presidio singulari inter principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia Francorum regi. Eximinus dOlleta, miles et vasallus domine Johanne, regine Navarre, flexis genibus, osculamen manuum ymo pedum eciam nunc et semper vestre regie magestati. Tenore presencium patefiat quod in isto anno ratione guerre feci sumptus. XL. librarum in castro de Araciel quod est in frontaria de Castella, videlicet in custodiendo et reparatione etiam dicti castri. Preterea cum ego tenuerim hereditatem domini regis per substantiationem dicti castri, vestra magestas regia non ignoret quomodo per .III. annos abscinderunt omnis hereditatis arbores et fructus eciam consumaverunt castellani et destruxerunt omnia bona mea, in cujus castri obsidione passus fui magnum dampnum eciam et jacturam quia fuerunt ibi homines interfecti ; qua propter vestre regie magestati suplico revarenter quatinus de expensis in castro factis et de dampnis michi illatis plenam satisfactionem michi facere magestas regia vestra velit, cum in Navarra non sit miles michi similis qui tantum dampnum sustinuerit propter guerrem. Preterea cum paratus sim servire et obedire vestre regie dignitati, si placet vobis meam cavalleriam dignemini plus solito augmentare et in certo loco cam eciam assignare, verum placeat regali magestati ut mandetis dare denarios sue milicie Johanni Petri dOlleta, fratri meo, cum gubernator eidem in hoc anno tradere denegaverit. Item possui eciam in garda predicti castri preter illas .XL. libras superius nominatas .L. libras, super his et aliis imploro vestram regiam magestatem et dampnum, quod castellani intulerunt, michi faciatis plenarie emendari.

Bibliographie

D. Mariano Arigita y Lasa Cartulario de Don Felipe III Rey de Francia. Madrid : Suc. de Hernando, 1913. p. 9, acte n° 10.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 10 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page