IRHT

Actes royaux

> Feuilleter par acte (Philippe III)

Acte 1 > >>

1277, 8 août , Paris

Regeste

Philippe III transmet à Humbert de Beaujeu, seigneur de Montpensier, connétable de France, son cousin, et à Eustache de Beaumarchais, gouverneur de Navarre, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas, une supplique de Roy Seco, chevalier, et leur enjoint d’en prendre connaissance et d’agir au mieux, pensatis meritis supplicantis.

Édition critique

Phabr , Dei gratia Francorum rex, dillectis et fidelibus suis Hymberto de Bellojoco, domino Montis Pancerii, conestabulario Francie, consanguineo suo, et Eustachio de Bello Marchesio, gubernatori regni Navarre, salutem et dillectionem. Mittimus vobis supplicationes Roy Seco militis nobis factas, sub sigillo nostro cum presentibus interclusas. Mandantes vobis quod dictas supplicationes pro ut ad bonum statum regni Navarre pertinere noveritis ac pariter commoditatem regine Johanne respicere, pensitis meritis suplicantis, faciatis quod videritis esse bonum. Datum Parisius, die dominica ante festum beati Laurentii.

Sequitur suplicatio ad dominum regem.

Illustrissimo domino, ortodoxe fidei presidio singulari inter reges et principes orbis terre, domino Philipo, Dei gratia Francorum regi. Roy Seco, miles et vasallus domine Johanne, regine Navarre, flexis genibus, osculamem manuum ymo pedum vestre regie magestati. Tenore presentium patefiant quod cum ego tenuissem castrum de Buradon per .IX. annos, dopnus Petrus Sancii de Cascant, post mortem domini Herrici regis, assignavit michi in villa de Estella proventus et reditus pro castro hujusmodi..... quod quidem castrum distat a villa de....., unde oportebat me per ma[g]num periculum in villa de Stella vendere bladum et reditus supradictos et emebam postea bladum et vitualia karnis in Castella, propter que plura dampna et jacturas etiam pasus fui, que dampna exprimere pretermito. Sed si placet vobis super hoc gubernatori scribere, ad ejus arbitrium volo stare. Preterea dompnusPetrus Sancii tenetur michi, in .XX. arrovos tritici et tres libras, et vj. sabr pro garda predicti castri ; interea Garsias Ochoya, merinus domini regis Herrici, tenetur michi in .XX. arrovos tritici pro custodia dicti castri. Super quibus omnibus, vestre regie magestati supplico reverenter quatinus de expensis et dampnis omnibus michi illatis plenam satisfactionem michi facere magestas regia vestra velit, preterea cum paratus sim servire et obedire vestre regie dignitati, si placet vobis, meam cavalleriam dignemini plus solito augmantare et in certo loco eam eciam assignare.

Comment citer cette notice

Xavier   Hélary . " Actes royaux ", dans Actes royaux , Xavier   Hélary , Christophe   Jacobs , éds, Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes , 2008 . (Ædilis, Publications scientifiques, 4). [En ligne] http://www.cn-telma.fr/actesroyaux/philippe3/acte 1 / .

Mentions légales | Colophon | Contacts | Haut de page