Chaumont, AD Haute-Marne, G 2 n° 1

<< < / > >>

Numéro141

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date30/07/886(fiabilité :édition)

LieuMetz(lat :Mettis civitate)

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireJacob

Regeste

Charles le Gros, empereur, donne à son fidèle Jacob plusieurs manses situés à Autreville-sur-la-Renne et à Grimaucourt en Barrois.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI FIDELIUM NOSTRORUM PETITIONIBUS AUREM NOSTRAE MANSUETUDINIS COMMODAMUS, EORUM ANIMOS NOSTRIS UTI-
l.2-litatibus reddimus promtiores. Nos ergo sequentes morem praedecessorum nostrorum, regum scilicet atque imperato[rum], libuit celsitudini nostrae interveniente Rodulfo comite, Pipini videlicet patre, [quen]dam fidelem nostrum Jacob
l.3 nomine de quibusdam rebus proprietatis nostrae et mancipiis munerare atque sublimare. Quae siquidem res sunt sitae in pago sive comitatu Barrinse et in loco qui Altera Villa nuncupatur, ubi fluviolus qui Aderen
l.4 vocatur discurrit, hoc est mansus indominicatus, ad quem mansum aspiciunt alia mansa vestita IIII, et in eodem comitatu et in villa quae Grinaldicurt dicitur sunt mancipia, Landaldus scilicet ac re-
l.5-liqui, qui ibi super illorum alodes commanent et ad supradictum mansum in Altera Villa aspiciunt tam ipsi quam et omnes res illorum. Has siquidem omnes praenominatas res, mansa videlicet cum Erengo et supradicto Landal-
l.6-do ac reliquis omnibus utriusque sexus mancipiis ad jamdictum mansum in Altera Villa aspicientibus cum terris, pratis, silvolis, aquis aquarumve discursibus, ac cum omni sua integritate perpetualiter in jus proprium
l.7 ad habendum praenominato Jacob concedimus et condonamus ac de jure nostro in jus et dominationem illius sollempni more transferimus, eo videlicet modo ut quicquid ab hodierno die et deinceps ex supradictis rebus et mancipiis
l.8 ex omni integritate sibi conlatis facere voluerit, libero in faciendum potiatur arbitrio, quemadmodum ex reliquis suae proprietatis rebus et mancipiis agendum deliberavit. Ut autem hujus nostrae donationis seu permissionis confirmatio
l.9 pleniorem obtineat in Dei nomine firmitatis vigorem, manu propria subter firmantes anuli nostri inpressione subter jussimus sigillari.
l.10 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI IMPERATORIS AUGUSTI.
l.11 AMALBERTUS CANCELLARIUS AD VICEM LIUTHUARDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [Amen] [sceau].
l.12 Datum III kalendas augusti, anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXXVI, indictione IIII, anno imperii domni Karoli imperatoris in Italia VI, in Gallia II. Actum Mettis civitate. In Dei nomine, feliciter. [Amen].

Bibliographie

SICKEL (Theodor von), Diplome des 8, 9 und 10 Jahrhundert, in Forschungen zur deutschen Geschichte, t. 9 (1869), p. 403-434, p. 416, n° 11.

ROSEROT (Alphonse), Diplômes carolingiens originaux des archives de la Haute-Marne, in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 47 (1893), p. 503-539, p. 521-522, n° 11.

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 218-219, n° 137.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 7, pl. 5 (fac-similé).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°141 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°141»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte141/. Date de mise à jour : 29/03/12.